| Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est; | Tib.61.2.1 |
| genera, uelut exemplaria saeuitiae, enumerare sat erit. | |
| nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus | |
| quidem ac sacer; animaduersum in quosdam ineunte | |
| anno nouo. accusati damnatique multi cum liberis | 5 |
| atque etiam a liberis suis. interdictum ne capite | |
| damnatos propinqui lugerent. decreta accusatoribus | |
| praecipua praemia, nonnumquam et testibus. nemini | |
| delatorum fides abrogata. omne crimen pro capitali | 3.1 |
| receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum. | |
| obiectum est poetae, quod in tragoedia Agamemnonem | |
| probris lacessisset; obiectum et historico, quod Brutum | |
| Cassiumque ultimos Romanorum dixisset; animaduer- | 5 |
| sum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis | |
| probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente | |
| recitata. quibusdam custodiae traditis non modo stu- | 4.1 |
| dendi solacium ademptum, sed etiam sermonis et con- | |
| loqui usus. citati ad causam dicendam partim se domi | |
| uulnerauerunt certi damnationis et ad uexationem igno- | |
| miniamque uitandam, partim in media curia uenenum | 5 |
| hauserunt; et tamen conligatis uulneribus ac semia- | |
| nimes palpitantesque adhuc in carcerem rapti. nemo | |
| punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus, | |
| uiginti uno die abiecti tractique, inter eos feminae et | |
| pueri. immaturae puellae, quia more tradito nefas esset | 5.1 |
| uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice, dein | |
| strangulatae. mori uolentibus uis adhibita uiuendi. | |
| nam mortem adeo leue supplicium putabat, ut cum | |
| audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse | 5 |
| eam, exclamauerit: 'Carnulus me euasit.' et in re- | |
| cognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturi- | |
| tatem respondit: 'nondum tecum in gratiam redii.' | |
| annalibus suis uir consularis inseruit, frequenti quodam | 6.1 |
| conuiuio, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito | |
| et clare a quodam nano astante mensae inter copreas, | |
| cur Paconius maiestatis reus tam diu uiueret, statim | |
| quidem petulantiam linguae obiurgasse, ceterum post | 5 |
| paucos dies scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam | |
| primum statueret. |