| Multa praeterea specie grauitatis ac morum corri- | Tib.59.1.1 |
| gendorum, sed et magis naturae optemperans, ita saeue | |
| et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis | |
| quoque et praesentia exprobrarent et futura | |
| denuntiarent mala: | 5 |
| Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam? | |
| dispeream, si te mater amare potest. | |
| Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum; | |
| omnia si quaeras, et Rhodus exilium est. | |
| Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar: | 10 |
| incolumi nam te ferrea semper erunt. | |
| Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem: | |
| tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum. | |
| Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam | 2.1 |
| et Marium, si uis, aspice, sed reducem, | |
| nec non Antoni ciuilia bella mouentis | |
| non semel infectas aspice caede manus, | |
| et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo, | 5 |
| ad regnum quisquis uenit ab exilio. | |
| quae primo, quasi ab impatientibus remedi<or>um ac | |
| non tam ex animi sententia quam bile et stomacho | |
| fingerentur, uolebat accipi dicebatque identidem: 'ode- | |
| rint, dum probent.' dein uera plane certaque esse | 10 |
| ipse fecit fidem. | |
| In paucis diebus quam Capreas attigit piscatori, qui | 60.1.1 |
| sibi secretum agenti grandem mullum inopinanter ob- | |
| tulerat, perfricari eodem pisce faciem iussit, territus | |
| quod is a tergo insulae per aspera et deuia erepsisset | |
| ad se; gratulanti autem inter poenam, quod non et | 5 |
| lucustam, quam praegrandem ceperat, obtulisset, lu- | |
| custa quoque lacerari os imperauit. militem praeto- | |
| rianum ob subreptum e uiridiario pauonem capite puniit. | |
| in quodam itinere lectica, qua uehebatur, uepribus | |
| impedita exploratorem uiae, primarum cohortium cen- | 10 |
| turionem, stratum humi paene ad necem uerberauit. | |
| mox in omne genus crudelitatis erupit numquam de- | 61.1.1 |
| ficiente materia, cum primo matris, deinde nepotum | |
| et nurus, postremo Seiani familiares atque etiam notos | |
| persequeretur; post cuius interitum uel saeuissimus | |
| extitit. quo maxime apparuit, non tam ipsum ab Seiano | 5 |
| concitari solitum, quam Seianum quaerenti occasiones | |
| sumministrasse; etsi commentario, quem de uita sua | |
| summatim breuiterque composuit, ausus est scribere | |
| Seianum se punisse, quod comperisset furere | |
| aduersus liberos Germanici filii sui; quorum ipse | 10 |
| alterum suspecto iam, alterum oppresso demum Seiano | |
| interemit. |