| Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel | Tib.56.1.1 |
| maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius | |
| sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam | |
| molesta dialectos esset, et ille respondisset Dori- | |
| dem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi | 5 |
| ueterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur. item | |
| cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones super cenam | |
| proponere comperissetque Seleucum grammaticum a | |
| ministris suis perquirere, quos quoque tempore tractaret | |
| auctores, atque ita praeparatum uenire, primum a | 10 |
| contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit. | |
| Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit; | 57.1.1 |
| quam Theodorus Gadareus rhetoricae praeceptor et per- | |
| spexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime | |
| uisus est, subinde in obiurgando appellans eum πηλὸν | |
| αἵματι πεφυραμένον, id est lutum a sanguine macera- | 5 |
| tum. sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam | |
| inter initia cum adhuc fauorem hominum moderationis | |
| simulatione captaret. scurram, qui praetereunte funere | 2.1 |
| clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto non- | |
| dum reddi legata quae plebei reliquisset, ad- | |
| tractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium | |
| imperauit et patri suo uerum referre. nec multo post | 5 |
| in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam perne- | |
| ganti, dum uincula minatur, affirmauit fore ut ex | |
| Pompeio Pompeianus fieret, acerba cauillatione | |
| simul hominis nomen incessens ueteremque partium | |
| fortunam. sub idem tempus consulente praetore an iu- | 58.1.1 |
| dicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges | |
| respondit et atrocissime exercuit. statuae quidam | |
| Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret; acta | |
| res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quae- | 5 |
| sita est. damnato reo paulatim genus calumniae eo | |
| processit, ut haec quoque capitalia essent: circa Augusti | |
| simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo | |
| uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari in- | |
| tulisse, dictum ullum factumue eius existimatione ali- | 10 |
| qua laesisse. perit denique et is, qui honorem in co- | |
| lonia sua eodem die decerni sibi passus est, quo decreti | |
| et Augusto olim erant. |