| Cum ex Germanico tres nepotes, Neronem et Dru- | Tib.54.1.1 |
| sum et Gaium, ex Druso unum Tiberium haberet, | |
| destitutus morte liberorum maximos natu de Germanici | |
| filiis, Neronem et Drusum, patribus conscriptis com- | |
| mendauit diemque utriusque tirocinii congiario plebei | 5 |
| dato celebrauit. sed ut comperit ineunte anno pro | |
| eorum quoque salute publice uota suscepta, egit cum | |
| senatu, non debere talia praemia tribui nisi ex- | |
| pertis et aetate prouectis. atque ex eo patefacta | 2.1 |
| interiore animi sui nota omnium criminationibus ob- | |
| noxios reddidit uariaque fraude inductos, ut et con- | |
| citarentur ad conuicia et concitati proderentur, accu- | |
| sauit per litteras amarissime congestis etiam probris | 5 |
| et iudicatos hostis fame necauit, Neronem in insula | |
| Pontia, Drusum in ima parte Palatii. putant Neronem | |
| ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi | |
| ex senatus auctoritate missus laqueos et uncos osten- | |
| taret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomen- | 10 |
| tum e culcita temptauerit mandere; amborum sic reli- | |
| quias dispersas, ut uix quandoque colligi possent. | |
| Super ueteres amicos ac familiares uiginti sibi e | 55.1.1 |
| numero principum ciuitatis depoposcerat uelut con- | |
| siliarios in negotiis publicis. horum omnium uix duos | |
| anne tres incolumis praestitit, ceteros alium alia de | |
| causa perculit, inter quos cum plurimorum clade | 5 |
| Aelium Seianum; quem ad summam potentiam non | |
| tam beniuolentia prouexerat, quam ut esset cuius | |
| ministerio ac fraudibus liberos Germanici circumueniret, | |
| nepotemque suum ex Druso filio naturalem ad suc- | |
| cessionem imperii confirmaret. | 10 |