| Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum | Tib.52.1.1 |
| Germanicum patria caritate dilexit, alterius uitiis in- | |
| fensus. nam Drusus fluxioris remissiorisque uitae erat. | |
| itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed | |
| tantum non statim a funere ad negotiorum consuetu- | 5 |
| dinem rediit iustitio longiore inhibito. quin et Ilien- | 2.1 |
| sium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata | |
| iam doloris memoria, irridens se quoque respondit | |
| uicem eorum dolere, quod egregium ciuem | |
| Hectorem amisissent. Germanico usque adeo ob- | 5 |
| trectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis | |
| eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei | |
| p. increparet. quod uero Alexandream propter immen- | |
| sam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus | |
| est in senatu. etiam causa mortis fuisse ei per Cn. Pi- | 3.1 |
| sonem legatum Syriae creditur, quem mox huius cri- | |
| minis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi | |
| ea secreto ostentant < . . . . . . > quae multifariam in- | |
| scriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: | 5 |
| 'redde Germanicum!' quam suspicionem confirmauit | |
| ipse postea coniuge etiam ac liberis Germanici crudelem | |
| in modum afflictis. | |
| Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius | 53.1.1 |
| quiddam questam manu apprehendit Graecoque uersu: | |
| 'si non dominaris,' inquit, 'filiola, iniuriam te ac- | |
| cipere existimas?' nec ullo mox sermone dignatus est. | |
| quondam uero inter cenam porrecta a se poma gustare | 5 |
| non ausam etiam uocare desiit, simulans ueneni se crimine | |
| accersi; cum praestructum utrumque consulto esset, ut | |
| et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum | |
| exitium caueret. nouissime calumniatus modo ad sta- | 2.1 |
| tuam Augusti modo ad exercitus confugere uelle, Pan- | |
| datariam relegauit conuiciantique oculum per centu- | |
| rionem uerberibus excussit. rursus mori inedia desti- | |
| nanti per uim ore diducto infulciri cibum iussit. sed | 5 |
| et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime | |
| insectatus, cum diem quoque natalem eius inter ne- | |
| fastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod non | |
| laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali | |
| clementia interponi decretum passus est, quo sibi gra- | 10 |
| tiae agerentur et Capitolino Ioui donum ex auro sa- | |
| craretur. |