| Pari popularitate damnatos relegatosque restituit; | Cal.15.4.1 |
| criminum, si quae residua ex priore tempore manebant, | |
| omnium gratiam fecit; commentarios ad matris fra- | |
| trumque suorum causas pertinentis, ne cui postmodum | |
| delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in | 5 |
| forum, et ante clare obtestatus deos neque legisse | |
| neque attigisse quicquam, concremauit; libellum de | |
| salute sua oblatum non recepit, contendens nihil sibi | |
| admissum cur cuiquam inuisus esset, negauitque | |
| se delatoribus aures habere. spintrias monstrosarum | 16.1.1 |
| libidinum aegre ne profundo mergeret exoratus, urbe | |
| submouit. Titi Labieni, Cordi Cremuti, Cassi Seueri | |
| scripta senatus consultis abolita requiri et esse in ma- | |
| nibus lectitarique permisit, quando maxime sua | 5 |
| interesset ut facta quaeque posteris tradantur. | |
| rationes imperii ab Augusto proponi solitas sed a Tibe- | |
| rio intermissas publicauit magistratibus liberam iuris | 2.1 |
| dictionem et sine sui appellatione concessit. equites | |
| R. seuere curioseque nec sine moderatione recognouit, | |
| palam adempto equo quibus aut probri aliquid aut | |
| ignominiae inesset, eorum qui minore culpa tenerentur | 5 |
| nominibus modo in recitatione praeteritis ut leuior | |
| labor iudicantibus foret, ad quattuor prioris quintam | |
| decuriam addidit. temptauit et comitiorum more reuo- | |
| cato suffragia populo reddere. legata ex testamento | 3.1 |
| Tiberi quamquam abolito, sed et Iuliae Augustae, quod | |
| Tiberius suppresserat, cum fide ac sine calumnia re- | |
| praesentata persoluit. ducentesimam auctionum Italiae | |
| remisit; multis incendiorum damna suppleuit; ac si | 5 |
| quibus regna restituit, adiecit et fructum omnem uecti- | |
| galiorum et reditum medii temporis, ut Antiocho | |
| Commageno sestertium milies confiscatum. quoque | 4.1 |
| magis nullius non boni exempli fautor uideretur, mu- | |
| lieri libertinae octingenta donauit, quod excruciata | |
| grauissimis tormentis de scelere patroni reticuisset. | |
| quas ob res inter reliquos honores decretus est ei | 5 |
| clipeus aureus, quem quotannis certo die collegia sacer- | |
| dotum in Capitolium ferrent, senatu prosequente nobi- | |
| libusque pueris ac puellis carmine modulato laudes | |
| uirtutum eius canentibus. decretum autem ut dies, | |
| quo cepisset imperium, Parilia uocaretur, uelut argu- | 10 |
| mentum rursus conditae urbis. |