| Consulatus quattuor gessit, primum ex Kal. Iul. per | Cal.17.1.1 |
| duos menses, secundum ex Kal. Ian. per XXX dies, | |
| tertium usque in Idus Ian., quartum usque septimum | |
| Idus easdem. ex omnibus duos nouissimos coniunxit. | |
| tertium autem Luguduni iniit solus, non ut quidam | 5 |
| opinantur superbia neglegentiaue, sed quod defunctum | |
| sub Kalendarum diem collegam rescisse absens non | |
| potuerat. congiarium populo bis dedit trecenos sester- | 2.1 |
| tios, totiens abundantissimum epulum senatui equestri- | |
| que ordini, etiam coniugibus ac liberis utrorumque; | |
| posteriore epulo forensia insuper uiris, feminis ac | |
| pueris fascias purpurae ac conchylii distribuit. et ut | 5 |
| laetitiam publicam in perpetuum quoque augeret, | |
| adiecit diem Saturnalibus appellauitque Iuuenalem. | |
| Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri | 18.1.1 |
| partim in Saeptis aliquot edidit, quibus inseruit ca- | |
| teruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque | |
| regione electissimorum. neque spectaculis semper ipse | |
| praesedit, sed interdum aut magistratibus aut amicis | 5 |
| praesidendi munus iniunxit. scaenicos ludos et assidue | 2.1 |
| et uarii generis ac multifariam fecit, quondam et | |
| nocturnos accensis tota urbe luminibus. sparsit et | |
| missilia uariarum rerum et panaria cum obsonio uiritim | |
| diuisit; qua epulatione equiti R. contra se hilarius | 5 |
| auidiusque uescenti partes suas misit, sed et senatori | |
| ob eandem causam codicillos, quibus praetorem eum | |
| extra ordinem designabat. edidit et circenses plurimos | 3.1 |
| a mane ad uesperam interiecta modo Africanarum | |
| uenatione modo Troiae decursione, et quosdam prae- | |
| cipuos, minio et chrysocolla constrato circo nec ullis | |
| nisi ex senatorio ordine aurigantibus. commisit et | 5 |
| subitos, cum e Gelotiana apparatum circi prospicientem | |
| pauci ex proximis Maenianis postulassent. |