| Nouum praeterea atque inauditum genus spectaculi | Cal.19.1.1 |
| excogitauit. nam Baiarum medium interuallum †Pu- | |
| teolanas moles, trium milium et sescentorum fere | |
| passuum spatium, ponte coniunxit contractis undique | |
| onerariis nauibus et ordine duplici ad anc[h]oras con- | 5 |
| locatis superiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae | |
| formam. per hunc pontem ultro citro commeauit biduo | 2.1 |
| continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea | |
| corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie | |
| quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equo- | |
| rum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum | 5 |
| obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in esse- | |
| dis cohorte amicorum. scio plerosque existimasse talem | 3.1 |
| a Gaio pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui | |
| non sine admiratione aliquanto angustiorem Helles- | |
| pontum contabulauerit; alios, ut Germaniam et Bri- | |
| tanniam, quibus imminebat, alicuius inmensi operis | 5 |
| fama territaret. sed auum meum narrantem puer audie- | |
| bam, causam operis ab interioribus aulicis proditam, | |
| quod Thrasyl<l>us mathematicus anxio de successore | |
| Tiberio et in uerum nepotem proniori affirmasset non | |
| magis Gaium imperaturum quam per Baianum | 10 |
| sinum equis discursurum. | |
| Edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis | 20.1.1 |
| asticos ludos et in Gallia Luguduni miscellos; sed hic | |
| certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo | |
| certamine ferunt uictoribus praemia uictos contulisse, | |
| eorundem et laudes componere coactos; eos autem, | 5 |
| qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue | |
| delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo | |
| mergi maluissent. |