| Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti | Cal.21.1.1 |
| theatrumque Pompei, absoluit. incohauit autem aquae | |
| ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, | |
| quorum operum a successore eius Claudio alterum per- | |
| actum, omissum alterum est. Syracusis conlapsa uetu- | 5 |
| state moenia deorumque aedes refectae. destinauerat | |
| et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum | |
| peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante | |
| omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam | |
| ad dimetiendum opus primipilarem. | 10 |
| Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro | 22.1.1 |
| narranda sunt. | |
| Compluribus cognominibus adsumptis—nam et | |
| 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum' | |
| et 'optimus maximus Caesar' uocabatur—cum | 5 |
| audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduene- | |
| rant, concertantis apud se super cenam de nobilitate | |
| generis, exclamauit: | |
| εἷς κοίρανος ἔστω, εἷς βασιλεύς. | |
| nec multum afuit quin statim diadema sumeret spe- | 10 |
| ciemque principatus in regni formam conuerteret. uerum | 2.1 |
| admonitus et principum et regum se excessisse fasti- | |
| gium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; | |
| datoque negotio, ut simulacra numinum religione et | |
| arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur | 5 |
| e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem | |
| Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris | |
| et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe | |
| inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus | |
| exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouem consalu- | 10 |
| tarunt. templum etiam numini suo proprium et sacer- | 3.1 |
| dotes et excogitatissimas hostias instituit. in templo | |
| simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque | |
| cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria sacerdotii | |
| ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima | 5 |
| uicibus comparabant. hostiae erant phoenicopteri, pa- | |
| uones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, | |
| quae generatim per singulos dies immolarentur. et | 4.1 |
| noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat | |
| assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero | |
| cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusur- | |
| rans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec | 5 |
| sine iurgiis. nam uox comminantis audita est: | |
| ἤ μ’ ἀνάειρ’ ἢ ἐγὼ σέ, | |
| donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro | |
| inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso | |
| Palatium Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior | 10 |
| esset, in area Capitolina nouae domus fundamenta iecit. |