| Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob | Cal.23.1.1 |
| ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel | |
| oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum in- | |
| sererent. praedicabat autem matrem suam ex incesto, | |
| quod Augustus cum Iulia filia admisisset, procreatam; | 5 |
| ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas | |
| Si[n]culasque uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas, | |
| uetuit sollemnibus feriis celebrari. Liuiam Augustam | 2.1 |
| proauiam 'Vlixem stolatum' identidem appellans, etiam | |
| ignobilitatis quadam ad senatum epistula arguere ausus | |
| est quasi materno auo decurione Fundano ortam, cum | |
| publicis monumentis certum sit, Aufidium Lurconem | 5 |
| Romae honoribus functum. auiae Antoniae secretum | |
| petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus, | |
| ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit | |
| mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno; nec | |
| defunctae ullum honorem habuit prospexitque e tricli- | 10 |
| nio ardentem rogum. fratrem Tiberium inopinantem | 3.1 |
| repente immisso tribuno militum interemit Silanum | |
| item socerum ad necem secandasque nouacula fauces | |
| compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se | |
| turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi | 5 |
| urbem, si quid sibi per tempestates accideret, reman- | |
| sisset, ille antidotum obol[e]uisset, quasi ad praeca- | |
| uenda uenena sua sumptum, cum et Silanus inpatien- | |
| tiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi, et Tibe- | |
| rius propter assiduam et ingrauescentem tussim medi- | 10 |
| camento usus esset. nam Claudium patruum non nisi | |
| in ludibrium reseruauit. |