| Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri | Cal.24.1.1 |
| fecit plenoque conuiuio singulas infra se uicissim con- | |
| locabat uxore supra cubante. ex iis Drusillam uitiasse | |
| uirginem praetextatus adhuc creditur atque etiam in | |
| concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia auia, | 5 |
| apud quam simul educabantur; mox Lucio Cassio Lon- | |
| gino consulari conlocatam abduxit et in modum iustae | |
| uxoris propalam habuit; heredem quoque bonorum | |
| atque imperii aeger instituit. eadem defuncta iustitium | 2.1 |
| indixit, in quo risisse lauisse cenasse cum parentibus | |
| aut coniuge liberisue capital fuit. ac maeroris im- | |
| patiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcu- | |
| currissetque Campaniam, Syracusas petit, rursusque inde | 5 |
| propere rediit barba capilloque promisso; nec umquam | |
| postea quantiscumque de rebus, ne pro contione qui- | |
| dem populi aut apud milites, nisi per numen Drusillae | |
| deierauit. reliquas sorores nec cupiditate tanta nec | 3.1 |
| dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostra- | |
| u<er>it; quo facilius eas in causa Aemili Lepidi con- | |
| demnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se | |
| conscias ei nec solum chirographa omnium requisita | 5 |
| fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in | |
| necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio con- | |
| secrauit. | |
| Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an | 25.1.1 |
| tenuerit, non est facile discernere. Liuiam Orestillam | |
| C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, | |
| ad se deduci imperauit intraque paucos dies repudiatam | |
| biennio post relegauit, quod repetisse usum prioris | 5 |
| mariti tempore medio uidebatur. alii tradunt adhibi- | |
| tum cenae nuptiali mandasse ad Pisonem contra ac- | |
| cumbentem: 'noli uxorem meam premere,' statim- | |
| que e conuiuio abduxisse secum ac proximo die edi- | |
| xisse: matrimonium sibi repertum exemplo Ro- | 10 |
| muli et Augusti. Lolliam Paulinam, C. Memmio con- | 2.1 |
| sulari exercitus regenti nuptam, facta mentione auiae | |
| eius ut quondam pulcherrimae, subito ex prouincia euo- | |
| cauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique | |
| missam fecit interdicto cuiusquam in perpetuum coitu. | 5 |
| Caesoniam neque facie insigni neque aetate integra | 3.1 |
| matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxu- | |
| riae ac lasciuiae perditae, et ardentius et constantius | |
| amauit, ut saepe chlamyde peltaque et galea ornatam | |
| ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero | 5 |
| etiam nudam. uxorio nomine dignatus est †quam enixam, | |
| uno atque eodem die professus et maritum se eius et | |
| patrem infantis ex ea natae. infantem autem, Iuliam | 4.1 |
| Drusillam appellatam, per omnium dearum templa | |
| circumferens Mineruae gremio imposuit alendamque et | |
| instituendam commendauit. nec ullo firmiore indicio | |
| sui seminis esse credebat quam feritatis, quae illi quo- | 5 |
| que tanta iam tunc erat, ut infestis digitis ora et ocu- | |
| los simul ludentium infantium incesseret. leue ac fri- | 26.1.1 |
| gidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto | |
| tractauerit, Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum | |
| suum—erat enim et is M. Antoni ex Selene filia | |
| nepos—et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam. | 5 |
| adiutores imperii: quibus omnibus pro necessitudinis | |
| iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est. |