| Animum quoque remittenti ludoque et epulis dedito | Cal.32.1.1 |
| eadem factorum dictorumque saeuitia aderat. saepe | |
| in conspectu prandentis uel comisantis seriae quae- | |
| stiones per tormenta habebantur, miles decollandi arti- | |
| fex quibuscumque e custodia capita amputabat. Pu- | 5 |
| teolis dedicatione pontis, quem excogitatum ab eo signi- | |
| ficauimus, cum multos e litore inuitasset ad | |
| se, repente omnis praecipitauit, quosdam gubernacula | |
| apprehendentes contis remisque detrusit in mare. Romae | 2.1 |
| publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam | |
| laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus ab- | |
| scisis atque ante pectus e collo pendentibus, praece- | |
| dente titulo qui causam poenae indicaret, per coetus | 5 |
| epulantium circumduceretur. murmillonem e ludo ru- | |
| dibus secum battuentem et sponte prostratum confodit | |
| ferrea sica ac more uictorum cum palma discucurrit. | |
| admota altaribus uictima succinctus poparum habitu | 3.1 |
| elato alte malleo cultrarium mactauit. lautiore conuiuio | |
| effusus subito in cachinnos consulibus, qui iuxta cuba- | |
| bant, quidnam rideret blande quaerentibus: 'quid,' in- | |
| quit, 'nisi uno meo nutu iugulari utrumque ue- | 5 |
| strum statim posse?' inter uarios iocos, cum assistens | 33.1.1 |
| simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter illi | |
| maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans | |
| subinde uocem deprecantis quasi etiam in gemitu prae- | |
| dulcem. quotiens uxoris uel amiculae collum exoscula- | 5 |
| retur, addebat: 'tam bona ceruix simul ac iussero | |
| demetur.' quin et subinde iactabat exquisiturum se | |
| uel fidiculis de Caesonia sua, cur eam tanto | |
| opere diligeret. |