| Nec minore liuore ac malignitate quam superbia | Cal.34.1.1 |
| saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus | |
| grassatus est. statuas uirorum inlustrium ab Augusto | |
| ex Capitolina area propter angustias in campum Mar- | |
| tium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui | 5 |
| saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuen- | |
| tium cuiquam usquam statuam aut imaginem nisi con- | |
| sulto et auctore se poni. cogitauit etiam de Homeri | 2.1 |
| carminibus abolendis, cur enim sibi non licere | |
| dicens, quod Platoni licuisset, qui eum e ciuitate | |
| quam constituebat eiecerit? sed et Vergili[i] ac | |
| Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex | 5 |
| omnibus bibliothecis amoueret, quorum alterum ut | |
| nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uer- | |
| bosum in historia neglegentemque carpebat. de iuris | |
| quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum | |
| aboliturus, saepe iactauit se mehercule effecturum | 10 |
| ne quid respondere possint praeter eum. uetera | 35.1.1 |
| familiarum insignia nobilissimo cuique ademit, Tor- | |
| quato torquem, Cincinnato crinem, Cn. Pompeio stirpis | |
| antiquae Magni cognomen. Ptolemaeum, de quo ret<t>uli, | |
| et arcessitum e regno et exceptum honorifice, | 5 |
| non alia de causa repente percussit, quam quod edente | |
| se munus ingressum spectacula conuertisse hominum | |
| oculos fulgore purpureae abollae animaduertit. pulchros | 2.1 |
| et comatos, quotiens sibi occurrerent, occipitio raso | |
| deturpabat. erat Aesius Proculus patre primipilari, ob | |
| egregiam corporis amplitudinem et speciem Colosseros | |
| dictus; hunc spectaculis detractum repente et in hare- | 5 |
| nam deductum Thr<a>eci et mox hoplomacho compa- | |
| rauit bisque uictorem constringi sine mora iussit et | |
| pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus | |
| ostendi, deinde iugulari. nullus denique tam abiectae | 3.1 |
| condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non | |
| commodis obtrectaret. Nemorensi regi, quod multos | |
| iam annos poteretur sacerdotio, ualidiorem aduersa- | |
| rium subornauit. cum quodam die muneris essedario | 5 |
| Porio post prosperam pugnam seruum suum manu- | |
| mittenti studiosius plausum esset, ita proripuit se | |
| spectaculis, ut calcata lacinia togae praeceps per gradus | |
| iret, indignabundus et clamitans dominum gentium | |
| populum ex re leuissima plus honoris gladia- | 10 |
| tori tribuentem quam consecratis principibus | |
| aut praesenti sibi. |