| Pudicitiae <neque suae> neque alienae pepercit. | Cal.36.1.1 |
| M. Lepidum, Mnesterem pantomimum, quosdam ob- | |
| sides dilexisse fertur commercio mutui stupri. Vale- | |
| rius Catullus, consulari familia iuuenis, stupratum a | |
| se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam uoci- | 5 |
| feratus est. super sororum incesta et notissimum pro- | |
| stitutae Pyrallidis amorem non temere ulla inlustriore | |
| femina abstinuit. quas plerumque cum maritis ad ce- | 2.1 |
| nam uocatas praeterque pedes suos transeuntis dili- | |
| genter ac lente mercantium more considerabat, etiam | |
| faciem manu adleuans, si quae pudore submitterent; | |
| quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime | 5 |
| placitam seuocasset, paulo post recentibus adhuc lasci- | |
| uiae notis reuersus uel laudabat palam uel uituperabat, | |
| singula enumerans bona malaue corporis atque con- | |
| cubitus. quibusdam absentium maritorum nomine repu- | |
| dium ipse misit iussitque in acta ita referri. | 10 |
| Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia | 37.1.1 |
| superauit, commentus nouum balnearum usum, porten- | |
| tosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis | |
| frigidisque unguentis lauaretur, pretiosissima margarita | |
| aceto liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et | 5 |
| obsonia apponeret, aut frugi hominem esse opor- | |
| tere dictitans aut Caesarem. quin et nummos non | |
| mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per ali- | |
| quot dies sparsit in plebem. fabricauit et deceris Li- | 2.1 |
| burnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna | |
| thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magna- | |
| que etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate; | |
| quibus discumbens de die inter choros ac symphonias | 5 |
| litora Campaniae peragraret. in extructionibus prae- | |
| toriorum atque uillarum omni ratione posthabita nihil | |
| tam efficere concupiscebat quam quod posse effici nega- | |
| retur. et iactae itaque moles infesto ac profundo mari | 3.1 |
| et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus | |
| aggere aequati et complanata fossuris montium iuga, | |
| incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite | |
| lueretur. ac ne singula enumerem, immensas opes to- | 5 |
| tumque illud T<i>. Caesaris uicies ac septies milies | |
| sestertium non toto uertente anno absumpsit. |