| Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit | Cal.38.1.1 |
| animum uario et exquisitissimo calumniarum et auc- | |
| tionum et uectigalium genere. negabat iure ciuitatem | |
| Romanam usurpare eos, quorum maiores sibi posteris- | |
| que eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim | 5 |
| intellegi debere 'posteros' ultra hunc gradum; prola- | |
| taque Diuorum Iuli et Augusti diplomata ut uetera | |
| et obsoleta deflabat. arguebat et perperam editos cen- | 2.1 |
| sus, quibus postea quacumque de causa quicquam | |
| incrementi accessisset. testamenta primipilarium, qui | |
| ab initio Tiberi principatus neque illum neque se here- | |
| dem reliquissent, ut ingrata rescidit; item ceterorum | 5 |
| ut irrita et uana, quoscumque quis diceret herede | |
| Caesare mori destinasse. quo metu iniecto cum iam | |
| et ab ignotis inter familiares et a parentibus inter | |
| liberos palam heres nuncuparetur, derisores uocabat, | |
| quod post nuncupationem uiuere perseuerarent, et | 10 |
| multis uenenatas matteas misit. cognoscebat autem | 3.1 |
| de talibus causis, taxato prius modo summae ad quem | |
| conficiendum consideret, confecto demum excitabatur. | |
| ac ne paululum quidem morae patiens super quadra- | |
| ginta reos quondam ex diuersis criminibus una senten- | 5 |
| tia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno | |
| Caesonia quantum egisset, dum ea meridiaret. | |
| Auctione proposita reliquias omnium spectaculorum | 4.1 |
| subiecit ac uenditauit, exquirens per se pretia et usque | |
| eo extendens, ut quidam immenso coacti quaedam emere | |
| ac bonis exuti uenas sibi inciderent. nota res est, | |
| Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum | 5 |
| a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis | |
| motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem fac- | |
| tum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies | |
| ignoranti addicerentur. in Gallia quoque, cum damna- | 39.1.1 |
| tarum sororum ornamenta et supellectilem et seruos | |
| atque etiam libertos immensis pretiis uendidisset, inui- | |
| tatus lucro, quidquid instrumenti ueteris aulae erat ab | |
| urbe repetiit, comprensis ad deportandum meritoriis | 5 |
| quoque uehiculis et pistrinensibus iumentis, adeo ut | |
| et panis Romae saepe deficeret et litigatorum pleri- | |
| que, quod occurrere absentes ad uadimonium non pos- | |
| sent, causa caderent. cui instrumento distrahendo ni- | 2.1 |
| hil non fraudis ac lenocinii adhibuit, modo auaritiae | |
| singulos increpans et quod non puderet eos locuple- | |
| tiores esse quam se, modo paenitentiam simulans quod | |
| principalium rerum priuatis copiam faceret. com- | 5 |
| pererat prouincialem locupletem ducenta sestertia nume- | |
| rasse uocatoribus, ut per fallaciam conuiuio interpone- | |
| retur, nec tulerat moleste tam magno aestimari honorem | |
| cenae suae; huic postero die sedenti in auctione misit, | |
| qui nescio quid friuoli ducentis milibus traderet diceret- | 10 |
| que cenaturum apud Caesarem uocatu ipsius. |