| Vectigalia noua atque inaudita primum per publi- | Cal.40.1.1 |
| canos, deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones | |
| tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut | |
| hominum genere omisso, cui non tributi aliquid im- | |
| poneret. pro edulibus, quae tota urbe uenirent, certum | 5 |
| statumque exigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicum- | |
| que conceptis quadragesima summae, de qua litiga- | |
| retur, nec sine poena, si quis composuisse uel donasse | |
| negotium conuinceretur; ex gerulorum diurnis quae- | |
| stibus pars octaua; ex capturis prostitutarum quantum | 10 |
| quaeque uno concubitu mereret; additumque ad caput | |
| legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quiue | |
| lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia | |
| essent. eius modi uectigalibus indictis neque propo- | 41.1.1 |
| sitis, cum per ignorantiam scripturae multa commissa | |
| fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem | |
| legem, sed et minutissimis litteris et angustissimo loco, | |
| uti ne cui describere liceret. ac ne quod non manu- | 5 |
| biarum genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, | |
| districtisque et instructis pro loci dignitate compluribus | |
| cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit | |
| circum fora et basilicas nomenculatores ad inuitandos | |
| ad libidinem iuuenes senesque; praebita aduenientibus | 10 |
| pecunia faenebris appositique qui nomina palam sub- | |
| notarent, quasi adiuuantium Caesaris reditus. ac ne | 2.1 |
| ex lusu quidem aleae compendium spernens plus men- | |
| dacio atque etiam periurio lucrabatur. et quondam | |
| proximo conlusori demandata uice sua progressus in | |
| atrium domus, cum praetereuntis duos equites R. locu- | 5 |
| pletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans | |
| rediit gloriansque numquam se prosperiore alea usum. |