| Mox deficiente belli materia paucos de custodia | Cal.45.1.1 |
| Germanos traici occulique trans Rhenum iussit ac sibi | |
| post prandium quam tumultuosissime adesse hostem | |
| nuntiari. quo facto proripuit se cum amicis et parte | |
| equitum praetorianorum in proximam siluam, trun- | 5 |
| catisque arboribus et in modum tropaeorum adornatis | |
| ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti non | |
| essent timiditatem et ignauiam corripuit, comites autem | |
| et participes uictoriae nouo genere ac nomine corona- | |
| rum donauit, quas distinctas solis ac lunae siderum- | 10 |
| que specie exploratorias appellauit. rursus obsides | 2.1 |
| quosdam abductos e litterario ludo clamque praemissos, | |
| deserto repente conuiuio, cum equitatu insecutus ueluti | |
| profugos ac reprehensos in catenis reduxit; in hoc | |
| quoque mimo praeter modum intemperans. repetita | 5 |
| cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos | |
| ad discumbendum adhortatus est. monuit etiam no- | |
| tissimo Vergili uersu 'durarent se- | |
| cundisque se rebus seruarent.' | |
| Atque inter haec absentem senatum populumque | 3.1 |
| grauissimo obiurgauit edicto, quod Caesare proeliante | |
| et tantis discriminibus obiecto tempestiua con- | |
| uiuia, circum et theatra et amoenos secessus | |
| celebrarent. postremo quasi perpetraturus bellum, | 46.1.1 |
| derecta acie in litore Oceani ac ballistis machinisque | |
| dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus | |
| esset, repente ut conchas legerent galeasque et sinus | |
| replerent imperauit, 'spolia Oceani' uocans 'Capitolio | 5 |
| Palatioque debita,' et in indicium uictoriae altissi- | |
| mam turrem excitauit, ex qua ut Pharo noctibus ad | |
| regendos nauium cursus ignes emicarent; pronuntiato- | |
| que militi donatiuo centenis uiritim denariis, quasi | |
| omne exemplum liberalitatis supergressus: 'abite,' in- | 10 |
| quit, 'laeti, abite locupletes.' |