| Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos | Cal.47.1.1 |
| ac transfugas barbaros Galliarum quoque procerissimum | |
| quemque et, ut ipse dicebat, ἀξιοθριάμβ<ε>υτον, ac | |
| nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam | |
| coegitque non tantum rutilare et summittere comam, | 5 |
| sed et sermonem Germanicum addiscere et nomina bar- | |
| barica ferre. praecepit etiam triremis, quibus introierat | |
| Oceanum, magna ex parte itinere terrestri Romam deuehi. | |
| scripsit et procuratoribus, triumphum appararent | |
| quam minima summa, sed quantus numquam | 10 |
| alius fuisset, quando in omnium hominum bona | |
| ius haberent. | |
| Prius quam prouincia decederet, consilium iniit | 48.1.1 |
| nefandae atrocitatis legiones, quae post excessum | |
| Augusti seditionem olim mouerant, contrucidandi, quod | |
| et patrem suum Germanicum ducem et se infantem | |
| tunc obsedissent, uixque a tam praecipiti cogitatione | 5 |
| reuocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare | |
| uelle perseueraret. uocatas itaque ad contionem iner- | |
| mes, atque etiam gladiis depositis, equitatu armato | |
| circumdedit. sed cum uideret suspecta re plerosque | 2.1 |
| dilabi ad resumenda si qua uis fieret arma, profugit | |
| contionem confestimque urbem †omnem petit, deflexa | |
| omni acerbitate in senatum, cui ad <a>uertendos tan- | |
| torum dedecorum rumores palam minabatur, querens | 5 |
| inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse | |
| paulo ante, ne quid de honoribus suis ageretur, etiam | |
| sub mortis poena denuntiasset. aditus ergo in itinere | 49.1.1 |
| a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus, | |
| quam maxima uoce: 'ueniam,' inquit, 'ueniam, et hic | |
| mecum,' capulum gladii crebro uerberans, quo cinctus | |
| erat. edixit et reuerti se, sed iis tantum qui op- | 5 |
| tarent, equestri ordini et populo; nam se neque | |
| ciuem neque principem senatui amplius fore. | |
| uetuit etiam quemquam senatorum sibi occurrere. at- | 2.1 |
| que omisso uel dilato triumpho ouans urbem natali suo | |
| ingressus est; intraque quartum mensem periit, ingentia | |
| facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem | |
| proposuerat Antium, deinde Alexandream commigrare | 5 |
| interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque. | |
| quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti | 3.1 |
| sunt duo libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri | |
| 'pugio' index erat; ambo nomina et notas continebant | |
| morti destinatorum. inuenta et arca ingens uariorum | |
| uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis in- | 5 |
| fecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos | |
| enectos aestus in proxima litora eiecit. |