| Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore | Cal.50.1.1 |
| enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis | |
| et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo | |
| raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera. quare | |
| transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino | 5 |
| quacumque de causa capram nominare, criminosum et | |
| exitiale habebatur. uultum uero natura horridum ac | |
| taetrum etiam ex industria efferabat componens ad | |
| speculum in omnem terrorem ac formidinem. | |
| Valitudo ei neque corporis neque animi constitit. | 2.1 |
| puer comitiali morbo uexatus, in adulescentia ita pa- | |
| tiens laborum erat, ut tamen nonnumquam subita de- | |
| fectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre uix | |
| posset. mentis ualitudinem et ipse senserat ac subinde | 5 |
| de secessu deque purgando cerebro cogitauit. creditur | |
| potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem medica- | |
| mento, sed quod in furorem uerterit. incitabatur in- | 3.1 |
| somnio maxime; neque enim plus quam tribus nocturnis | |
| horis quiescebat ac ne iis quidem placida quiete, sed | |
| pauida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras | |
| pelagi quondam speciem conloquentem secum uidere | 5 |
| uisus sit. ideoque magna parte noctis uigiliae cubandi- | |
| que taedio nunc toro residens, nunc per longissimas | |
| porticus uagus inuocare identidem atque expectare lucem | |
| consuerat. | |
| Non inmerito mentis ualitudini attribuerim diuer- | 51.1.1 |
| sissima in eodem uitia, summam confidentiam et contra | |
| nimium metum. nam qui deos tanto opere contemneret, | |
| ad minima tonitrua et fulgura coniuere, caput ob- | |
| uoluere, at uero maiore proripere se e strato sub | 5 |
| lectumque condere solebat. peregrinatione quidem Sici- | |
| liensi irrisis multum locorum miraculis repente a Mes- | |
| sana noctu profugit Aetnaei uerticis fumo ac murmure | |
| pauefactus. aduersus barbaros quoque minacissimus, | 2.1 |
| cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen | |
| iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem | |
| fore consternationem sicunde hostis appareat, equum | |
| ilico conscendit ac propere <re>uersus ad pontes, ut | 5 |
| eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impa- | |
| tiens morae per manus ac super capita hominum trans- | |
| latus est. mox etiam audita rebellione Germaniae fugam | 3.1 |
| et subsidia fugae classes apparabat, uno solacio ad- | |
| quiescens transmarinas certe sibi superfuturas pro- | |
| uincias, si uictores Alpium iuga, ut Cimbri, uel etiam | |
| urbem, ut Senones quondam, occuparent; unde credo | 5 |
| percussoribus eius postea consilium natum apud tumul- | |
| tuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus intulisse | |
| nuntio malae pugnae perterritum. |