| Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio | Cal.52.1.1 |
| neque ciuili, ac ne uirili quidem ac denique humano | |
| semper usus est. saepe depictas gemmatasque indutus | |
| paenulas, manuleatus et armillatus in publicum pro- | |
| cessit; aliquando sericatus et cycladatus; ac modo in | 5 |
| crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, non- | |
| numquam socco muliebri; plerumque uero aurea barba, | |
| fulmen tenens aut fuscinam aut caduceum deorum in- | |
| signia, atque etiam Veneris cultu conspectus est. | |
| triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem | 10 |
| assidue gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem | |
| repetitum e conditorio eius. | |
| Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, elo- | 53.1.1 |
| quentiae plurimum attendit, quantumuis facundus et | |
| promptus, utique si perorandum in aliquem esset. irato | |
| et uerba et sententiae suppetebant, pronuntiatio quoque | |
| et uox, ut neque eodem loci prae ardore consisteret et | 5 |
| exaudiretur a procul stantibus. peroraturus strictu- | 2.1 |
| rum se lucubrationis suae telum minabatur, lenius | |
| comptiusque scribendi genus adeo contemnens, ut Sene- | |
| cam tum maxime placentem 'commissiones meras' | |
| componere et 'harenam esse sine calce' diceret. | 5 |
| solebat etiam prosperis oratorum actionibus rescribere | |
| et magnorum in senatu reorum accusationes defensiones- | |
| que meditari ac, prout stilus cesserat, uel onerare | |
| sententia sua quemque uel subleuare, equestri quoque | |
| ordine ad audiendum inuitato per edicta. | 10 |
| Sed et aliorum generum artes studiosissime et diuer- | 54.1.1 |
| sissimas exercuit. Thra<e>x et auriga, idem cantor | |
| atque saltator, battuebat pugnatoriis armis, aurigabat | |
| extructo plurifariam circo; canendi ac saltandi uolup- | |
| tate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis | 5 |
| temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti con- | |
| cineret et gestum histrionis quasi laudans uel corrigens | |
| palam effingeret. nec alia de causa uidetur eo die, quo | 2.1 |
| periit, peruigilium indixisse quam ut initium in scae- | |
| nam prodeundi licentia temporis auspicaretur. saltabat | |
| autem nonnumquam etiam noctu; et quondam tres con- | |
| sulares secunda uigilia in Palatium accitos multaque | 5 |
| et extrema metuentis super pulpitum conlocauit, deinde | |
| repente magno tibiarum et scabellorum crepitu cum | |
| palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato cantico | |
| abiit. atque hic tam docilis ad cetera natare nesciit. |