Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam Cal.55.1.1
fauit. Mnesterem pantomimum etiam inter spectacula
osculabatur, ac si qui saltante eo uel leuiter obstreperet,
detrahi iussum manu sua flagellabat. equiti R. tu-
multuanti per centurionem denuntiauit, abiret sine 5
mora Ostiam perferretque ad Ptolemaeum regem in
Mauretaniam codicillos suos; quorum exemplum erat:
'ei quem istoc misi, neque boni quicquam ne-
que mali feceris.' Thr<a>eces quosdam Germanis 2.1
corporis custodibus praeposuit. murmillonum armatu-
ras recidit. Columbo uictori, leuiter tamen saucio,
uenenum in plagam addidit, quod ex eo Columbinum
appellauit; sic certe inter alia uenena scriptum ab eo 5
repertum est. prasinae factioni ita addictus et deditus,
ut cenaret in stabulo assidue et maneret, agitatori
Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies
sestertium contulit. Incitato equo, cuius causa pridie 3.1
circenses, ne inquietaretur, uiciniae silentium per mi-
lites indicere solebat, praeter equile marmoreum et
praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta
ac monilia e gemmis domum etiam et familiam et 5
supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati
acciperentur; consulatum quoque traditur destinasse.
  Ita bacchantem atque grassantem non defuit pleris- 56.1.1
que animus adoriri. sed una <atque> altera conspira-
tione detecta, aliis per inopiam occasionis cunctantibus,
duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non
sine conscientia potentissimorum libertorum praefecto- 5
rumque praetori; quod ipsi quoque etsi falso in quadam
coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen
se et inuisos sentiebant. nam et statim seductis magnam
fecit inuidiam destricto gladio affirmans sponte se per-
iturum, si et illis morte dignus uideretur, nec 10
cessauit ex eo criminari alterum alteri atque inter se
omnis committere.