| Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam | Cl.26.1.1 |
| Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam Medullinam, | |
| cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dicta- | |
| toris Camilli. priorem, quod parentes eius Augustum | |
| offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem | 5 |
| ipso die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine | |
| amisit. uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam | 2.1 |
| triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari patre. | |
| cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex leui- | |
| bus offensis, cum Vrgulanilla ob libidinum probra et | |
| homicidii suspicionem. post has Valeriam Messalinam, | 5 |
| Barbati Messalae consobrini sui filiam, in matrimo- | |
| nium accepit. quam cum comperisset super cetera fla- | |
| gitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter | |
| auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque | |
| pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matri- | 10 |
| monia male cederent, permansurum se in caeli- | |
| batu, ac nisi permansisset, non recusaturum | |
| confodi manibus ipsorum. nec durare ualuit quin | 3.1 |
| de condicionibus continuo tractaret, etiam de Paetinae, | |
| quam olim exegerat, deque Lolliae Paulinae, quae | |
| C. Caesari nupta fuerat. uerum inlecebris Agrippinae, | |
| Germanici fratris sui filiae, per ius osculi et blandi- | 5 |
| tiarum occasiones pellectus in amorem, subornauit | |
| proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducen- | |
| dum eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dan- | |
| damque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad | |
| id tempus incesta habebantur. ac uix uno interposito | 10 |
| die confecit nuptias, non repertis qui sequerentur | |
| exemplum, excepto libertino quodam et altero primi- | |
| pilari, cuius nuptiarum officium et ipse cum Agrippina | |
| celebrauit. liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgu- | 27.1.1 |
| lanilla Drusum et Claudiam, ex Paetina Antoniam, ex | |
| Messalina Octauiam et quem primo Germanicum, mox | |
| Britannicum cognominauit. Drusum †pompeium pube- | |
| rem amisit piro per lusum in sublime iactato et hiatu | 5 |
| oris excepto strangulatum, cum ei ante paucos dies | |
| filiam Seiani despondisset. quo magis miror fuisse | |
| qui traderent fraude a Seiano necatum. Claudiam ex | |
| liberto suo Botere conceptam, quamuis ante quintum | |
| mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen | 10 |
| ad matris ianuam et nudam iussit abici. Antoniam | 2.1 |
| Cn. Pompeio Magno, deinde Fausto Sullae, nobilissimis | |
| iuuenibus, Octauiam Neroni priuigno suo collocauit, | |
| Silano ante desponsam. Britannicum uicesimo imperii | |
| die inque secundo consulatu, natum sibi paruulum etiam | 5 |
| tum, et militi pro contione manibus suis gestans et | |
| plebi per spectacula gremio aut ante se retinens assidue | |
| commendabat faustisque om<i>nibus cum adclamantium | |
| turba prosequebatur. e generis Neronem adoptauit, | |
| Pompeium atque Silanum non recusauit modo, sed et | 10 |
| interemit. |