Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, Cl.24.3.1
nondum puberi dedit, maioribus uero natu tam multis
tamque facile, ut epistula communi[s] legionum nomine
extiterit petentium, ut legatis consularibus simul cum
exercitu et triumphalia darentur, ne causam belli quo- 5
quo modo quaererent. Aulo Plautio etiam ouationem
decreuit ingressoque urbem obuiam progressus et in
Capitolium eunti et inde rursus reuertenti latus texit.
Gabinio Secundo Cauchis gente Germanica superatis
cognomen Cauchius usurpare concessit. 10
  Equestris militias ita ordinauit, ut post cohortem 25.1.1
alam, post alam tribunatum legionis daret; stipendiaque
instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur
'supra numerum,' quo absentes et titulo tenus funge-
rentur. milites domus senatorias salutandi causa in- 5
gredi etiam patrum decreto prohibuit. libertinos, qui
se pro equitibus R. agerent, publicauit, ingratos et de
quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem ad-
uocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipso-
rum ius dicturum. cum quidam aegra et adfecta man- 2.1
cipia in insulam Aesculapi[i] taedio medendi exponerent,
omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire
in dicionem domini, si conualuissent; quod si quis ne-
care quem mallet quam exponere, caedis crimine teneri. 5
uiatores ne per Italiae oppida nisi aut pedibus aut
sella aut lectica transirent, monuit edicto. Puteolis et
Ostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus
collocauit.
  Peregrinae condicionis homines uetuit usurpare Ro- 3.1
mana nomina dum taxat gentilicia. ciuitatem R. usur-
pantes in campo Esquilino securi percussit. prouincias
Achaiam et Macedoniam, quas Tiberius ad curam
suam transtulerat, senatui reddidit. Lyciis ob exitia- 5
biles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob
paenitentiam ueterum delictorum reddidit. Iliensibus
quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpe-
tuum remisit recitata uetere epistula Graeca senatus
populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem 10
ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses
ab omni onere immunes praestitisset. Iudaeos impul- 4.1
sore Chresto assidue tumultuantis Roma expulit. Ger-
manorum legatis in orchestra sedere permisit, simpli-
citate eorum et fiducia commotus, quod in popularia
deducti, cum animaduertissent Parthos et Armenios 5
sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant,
nihilo deteriorem uirtutem aut condicionem suam prae-
dicantes. Druidarum religionem apud Gallos dirae im- 5.1
manitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam
penitus aboleuit; contra sacra Eleusinia etiam trans-
ferre ex Attica Romam conatus est, templumque in
Sicilia Veneris Erycinae uetustate conlapsum ut ex 5
aerario pop. R. reficeretur, auctor fuit. cum regibus
foedus in foro i[e]cit porca caesa ac uetere fetialium
praefatione adhibita. sed et haec et cetera totumque
adeo ex parte magna principatum non tam suo quam
uxorum libertorumque arbitrio administrauit, talis ubi- 10
que plerumque, qualem esse eum aut expediret illis
aut liberet.