| Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem | Cl.22.1.1 |
| morem, item circa omnium ordinum statum domi foris- | |
| que aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua | |
| instituit. in cooptandis per collegia sacerdotibus ne- | |
| minem nisi iuratus nominauit; obseruauitque sedulo, | 5 |
| ut quotiens terra in urbe mouisset, ferias aduocata | |
| contione praetor indiceret, utque dira aue in Capitolio | |
| uisa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi | |
| pontificis pro rostris populo praeiret summotaque ope- | |
| rariorum seruorumque turba. | 10 |
| Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque | 23.1.1 |
| menses coniunxit. iuris dictionem de fidei commissis | |
| quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus | |
| solitam in perpetuum atque etiam per prouincias pote- | |
| statibus demandauit. capiti Papiae Poppaeae legis a | 5 |
| Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, | |
| addito obrogauit. sanxit ut pupillis extra ordinem | 2.1 |
| tutores a consulibus darentur, utque ii, quibus a | |
| magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque | |
| et Italia summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo | |
| relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret egredi ab | 5 |
| urbe. | |
| De maiore negotio acturus in curia medius inter | |
| consulum sellas tribunicio subsellio sedebat. commeatus | |
| a senatu peti solitos benefici sui fecit. ornamenta con- | 24.1.1 |
| sularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit. sena- | |
| toriam dignitatem recusantibus equestrem quoque ade- | |
| mit. latum clauum, quamuis initio affirmasset non | |
| lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam | 5 |
| libertini filio tribuit, sed sub condicione si prius ab | |
| equite R. adoptatus esset; ac sic quoque reprehen- | |
| sionem uerens, et Appium Caecum censorem, generis | |
| sui proauctorem, libertinorum filios in senatum ad- | |
| legisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps | 10 |
| aliquamdiu libertinos dictos non ipsos, qui manu | |
| emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos. collegio | 2.1 |
| quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus | |
| iniunxit detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam | |
| aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores | |
| aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant. | 5 |