Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia ex-
|
Cl.21.4.1
|
hibuit: anniuersarium in castris praetorianis sine uena-
|
|
tione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis;
|
|
ibidem extraordinarium et breue dierumque paucorum,
|
|
quodque appellare coepit 'sportulam,' quia primum da-
|
5
|
turu[m]s edixerat, uelut ad subitam condictamque
|
|
cenulam inuitare se populum. nec ullo spectaculi
|
5.1
|
genere communior aut remissior erat, adeo ut oblatos
|
|
uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo
|
|
uoce digitisque numeraret ac saepe hortando rogando-
|
|
que ad hilaritatem homines prouocaret, dominos
|
5
|
identidem appellans, immixtis interdum frigidis et
|
|
arcessitis iocis; qualis est ut cum Palumbum postu-
|
|
lantibus daturum se promisit, si captus esset. illud
|
|
plane quantumuis salubriter et in tempore: cum esse-
|
|
dario, pro quo quattuor fili deprecabantur, magno
|
10
|
omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit
|
|
admonens populum, quanto opere liberos susci-
|
|
pere deberet, quos uideret et gladiatori prae-
|
|
sidio gratiaeque esse. edidit et in Martio campo
|
6.1
|
expugnationem direptionemque oppidi ad imaginem
|
|
bellicam et deditionem Britanniae regum praeseditque
|
|
paludatus. quin et emissurus Fucinum lacum nau-
|
|
machiam ante commisit. sed cum proclamantibus nau-
|
5
|
machiariis: 'haue imperator, morituri te salutant!'
|
|
respondisset: 'aut non,' neque post hanc uocem quasi
|
|
uenia data quisquam dimicare uellet, diu cunctatus an
|
|
omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua
|
|
prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda uacil-
|
10
|
latione discurrens partim minando partim adhortando
|
|
ad pugnam compulit. hoc spectaculo classis Sicula et
|
|
Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae,
|
|
exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per
|
|
machinam emerserat.
|
15
|