| Saeuum et sanguinarium natura fuisse, magnis mini- | Cl.34.1.1 |
| misque apparuit rebus. tormenta quaestionum poenas- | |
| que parricidarum repraesentabat exigebatque coram. | |
| cum spectare antiqui moris supplicium Tiburi concu- | |
| pisset et deligatis ad palum noxiis carnifex deesset, | 5 |
| accitum ab urbe uesperam usque opperiri perseuerauit. | |
| quocumque gladiatorio munere, uel suo uel alieno, | |
| etiam forte prolapsos iugulari iubebat, maxime retia- | |
| rios, ut expirantium facies uideret. cum par quoddam | 2.1 |
| mutuis ictibus concidisset, cultellos sibi paruulos ex | |
| utroque ferro in usum fieri sine mora iussit. bestiaris | |
| meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad | |
| spectaculum descenderet et meridie dimisso ad pran- | 5 |
| dium populo persederet praeterque destinatos etiam | |
| leui subitaque de causa quosdam committeret, de fa- | |
| brorum quoque ac ministrorum atque id genus numero, | |
| si automatum uel pegma uel quid tale aliud parum | |
| cessisset. induxit et unum ex nomenculatoribus suis, | 10 |
| sic ut erat togatus. | |
| Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit. | 35.1.1 |
| primis imperii diebus quanquam, ut diximus, | |
| iactator ciuilitatis, neque conuiuia inire ausus est nisi | |
| ut speculatores cum lanceis circumstarent militesque | |
| uice ministrorum fungerentur, neque aegrum quemquam | 5 |
| uisitauit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et | |
| stragulis praetemptatis et excussis. reliquo autem tem- | |
| pore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et qui- | |
| dem omnibus et acerbissimos. sero enim ac uix remi- | 2.1 |
| sit, ne feminae praetextatique pueri et puellae contrec- | |
| tarentur et ne cuius comiti aut librario calamariae et | |
| graphiariae thecae adimerentur. motu ciuili cum eum | |
| Camillus, non dubitans etiam citra bellum posse terreri, | 5 |
| contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere | |
| imperio iuberet uitamque otiosam in priuata re agere, | |
| dubitauit adhibitis principibus uiris an optemperaret. | |
| quasdam insidias temere delatas adeo expauit, ut de- | 36.1.1 |
| ponere imperium temptauerit. quodam, ut supra ret- | |
| tuli, cum ferro circa sacrificantem se depre- | |
| henso, senatum per praecones propere conuocauit lacri- | |
| misque et uociferatione miseratus est condicionem suam, | 5 |
| cui nihil tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit. | |
| Messalinae quoque amorem flagrantissimum non tam | |
| indignitate contumeliarum quam periculi metu abiecit, | |
| cum adultero Silio adquiri imperium credidisset; quo | |
| tempore foedum in modum trepidus ad castra confugit, | 10 |
| nihil tota uia quam essetne sibi saluum imperium | |
| requirens. nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis | 37.1.1 |
| extitit, a quo non mediocri scrupulo iniecto ad cauen- | |
| dum ulciscendumque compelleretur. unus ex litigato- | |
| ribus seducto in salutatione affirmauit, uidisse se per | |
| quietem occidi eum a quodam; dein paulo post, quasi | 5 |
| percussorem agnosceret, libellum tradentem aduersarium | |
| suum demonstrauit: confestimque is pro deprenso ad | |
| poenam raptus est. pari modo oppressum ferunt Ap- | 2.1 |
| pium Silanum: quem cum Messalina et Narcissus con- | |
| spirassent perdere, diuisis partibus alter ante lucem | |
| similis attonito patroni cubiculum inrupit, affirmans | |
| somniasse se uim ei ab Appio inlatam; altera in admi- | 5 |
| rationem formata sibi quoque eandem speciem aliquot | |
| iam noctibus obuersari rettulit; nec multo post ex | |
| composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad | |
| id temporis ut adesset praeceptum erat, quasi plane | |
| repraesentaretur somnii fides, arcessi statim ac mori | 10 |
| iussus est. nec dubitauit postero die Claudius ordinem | |
| rei gestae perferre ad senatum ac liberto gratias agere, | |
| quod pro salute sua etiam dormiens excubaret. irae | 38.1.1 |
| atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto | |
| distinxitque, pollicitus alteram quidem breuem et | |
| innoxiam, alteram non iniustam fore. Ostiensi- | |
| bus, quia sibi subeunti Tiberim scaphas obuiam non | 5 |
| miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut in | |
| ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non | |
| satis facientis modo ueniam dedit. quosdam in publico | 2.1 |
| parum tempestiue adeuntis manu sua reppulit. item | |
| scribam quaestorium itemque praetura functum sena- | |
| torem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduer- | |
| sus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedi- | 5 |
| litate inquilinos praediorum suorum contra uetitum | |
| cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem | |
| flagellasset. qua de causa etiam coercitionem popinarum | |
| aedilibus ademit. |