| Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatam- | Cl.38.3.1 |
| que a se ex industria sub Gaio, quod aliter euasurus | |
| peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, | |
| quibusdam oratiunculis testatus est; nec tamen persua- | |
| sit, cum intra breue tempus liber editus sit, cui index | 5 |
| erat μωρῶν ἐπανάστασις, argumentum autem stultitiam | |
| neminem fingere. | |
| Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem | 39.1.1 |
| et inconsiderantiam, uel ut Graece dicam, μετεωρίαν | |
| et ἀβλεψίαν. occisa Messalina, paulo post quam in tri- | |
| clinio decubuit, cur domina non ueniret requisiit. | |
| multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim | 5 |
| die et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit | |
| et, quasi morarentur, ut somniculosos per nuntium in- | |
| crepuit. ducturus contra fas Agrippinam uxorem, non | 2.1 |
| cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gre- | |
| mio suo natam atque educatam praedicare. adsci- | |
| turus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, | |
| quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem | 5 |
| diuulgauit neminem umquam per adoptionem fa- | |
| miliae Claudiae insertum. | |
| Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegen- | 40.1.1 |
| tiam ostendit, ut nec quis nec inter quos, quoue tem- | |
| pore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existi- | |
| maretur. cum de laniis ac uinariis ageretur, exclamauit | |
| in curia: 'rogo uos, quis potest sine offula ui- | 5 |
| uere?' descripsit<que> abundantiam ueterum taberna- | |
| rum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere. | |
| de quaesturae quodam candidato inter causas suffraga- | 2.1 |
| tionis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro | |
| sibi tempestiue dedisset. inducta teste in senatu: | |
| 'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix | |
| fuit, sed me patronum semper existimauit; hoc | 5 |
| ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo | |
| mea, qui me patronum non putant.' sed et pro | 3.1 |
| tribunali Ostiensibus quiddam publice orantibus cum | |
| excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare | |
| eos demereatur; si quem alium, et se liberum | |
| esse. nam illa eius cotidiana et plane omnium hora- | 5 |
| rum et momentorum erant: 'quid, ego tibi Tele- | |
| genius uideor?' et: λάλ<ε>ι καὶ μὴ θίγγανε, multaque | |
| talia etiam priuatis deformia, nedum principi, neque | |
| infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter libe- | |
| ralibus studiis dedito. | 10 |