| LIBER VI | |
| NERO | |
| Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Calui- | Nero.1.1.1 |
| norum et A<h>enobarborum. A<h>enobarbi auctorem | |
| originis itemque cognominis habent L. Domitium, cui | |
| rure quondam reuertenti iuuenes gemini augustiore | |
| forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui | 5 |
| ac populo uictoriam, de qua incertum adhuc erat; | |
| atque in fidem maiestatis adeo permulsisse malas, ut e | |
| nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent. | |
| quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars | |
| rutila barba fuerunt. functi autem consulatibus septem, | 2.1 |
| triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti | |
| perseuerauerunt omnes in eodem cognomine. ac ne | |
| praenomina quidem ulla praeterquam Gnaei et Luci | |
| usurparunt; eaque ipsa notabili uarietate, modo con- | 5 |
| tinuantes unum quodque per trinas personas, modo | |
| alternantes per singulas. nam primum secundumque | |
| ac tertium A<h>enobarborum Lucios, sequentis rursus | |
| tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non nisi | |
| uicissim tum Lucios tum Gnaeos. pluris e familia | 10 |
| cognosci referre arbitror, quo facilius appareat ita | |
| degenerasse a suorum uirtutibus Nero, ut tamen uitia | |
| cuiusque quasi tradita et ingenita ret<t>ulerit. ut igi- | 2.1.1 |
| tur paulo altius repetam, atauus eius Cn. Domitius in | |
| tribunatu pontificibus offensior, quod alium quam se | |
| in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subro- | |
| gandorum a collegiis ad populum transtulit; at in con- | 5 |
| sulatu Allobrogibus Aruernisque superatis elephanto | |
| per prouinciam uectus est turba militum quasi inter | |
| sollemnia triumphi prosequente. in hunc dixit Licinius | 2.1 |
| Crassus orator non esse mirandum, quod aeneam | |
| barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum | |
| esset. huius filius praetor C. Caesarem abeuntem con- | |
| sulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse exi- | 5 |
| stimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit; mox | |
| consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere | |
| temptauit successorque ei per factionem nominatus | |
| principio ciuilis belli ad Corfinium captus est. unde | 3.1 |
| dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu | |
| suo confirmasset, repente destituit acieque demum | |
| Pharsalica occubuit; uir neque satis constans et ingenio | |
| truci in desperatione rerum mortem timore appetitam | 5 |
| ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit | |
| medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens | |
| minus noxium temperasset. consultante autem Cn. Pom- | |
| peio de mediis ac neutram partem sequentibus solus | |
| censuit hostium numero habendos. | 10 |