| Denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon | Cl.42.2.1 |
| uiginti, Carchedoniacon octo. quarum causa ueteri | |
| Alexandriae Musio additum ex ipsius nomine <nouum>; | |
| institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, | |
| in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in audi- | 5 |
| torio recitarentur toti a singulis per uices. | |
| Sub exitu uitae signa quaedam nec obscura paeni- | 43.1.1 |
| tentis de matrimonio Agrippinae deque Neronis adop- | |
| tione dederat, siquidem commemorantibus libertis ac | |
| laudantibus cognitionem, qua pridie quandam adulterii | |
| ream condemnarat, sibi quoque in fatis esse iactauit | 5 |
| omnia impudica, sed non impunita matrimonia; | |
| et subinde obuium sibi Britannicum artius complexus | |
| hortatus est, ut cresceret rationemque a se om- | |
| nium factorum acciperet; Graeca insuper uoce pro- | |
| secutus: ὁ τρώσας ἰάσεται. cumque impubi teneroque | 10 |
| adhuc, quando statura permitteret, togam dare desti- | |
| nasset, adiecit: 'ut tandem populus R. uerum Cae- | |
| sarem habeat.' non multoque post testamentum | 44.1.1 |
| etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum ob- | |
| signauit. prius igitur quam ultra progrederetur, prae- | |
| uentus est ab Agrippina, quam praeter haec con- | |
| scientia quoque nec minus delatores multorum cri- | 5 |
| minum arguebant. | |
| Et ueneno quidem occisum conuenit; ubi autem et | 2.1 |
| per quem dato, discrepat. quidam tradunt epulanti in | |
| arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegu- | |
| statorem; alii domestico conuiuio per ipsam Agrippi- | |
| nam, quae boletum medicatum auidissimo ciborum ta- | 5 |
| lium optulerat. etiam de subsequentibus diuersa fama | |
| est. multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt ex- | 3.1 |
| cruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lu- | |
| cem. nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo | |
| affluente euomuisse omnia, repetitumque toxico, incer- | |
| tum pultine addito, cum uelut exhaustum refici cibo | 5 |
| oporteret, an immisso per clystera[m], ut quasi abun- | |
| dantia laboranti etiam hoc genere egestionis subueni- | |
| retur. mors eius celata est, donec circa successorem | 45.1.1 |
| omnia ordinarentur. itaque et quasi pro aegro adhuc | |
| uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, | |
| qui uelut desiderantem oblectarent. excessit III. Id. | |
| Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss. sexagesimo | 5 |
| quarto aetatis, imperii quarto decimo anno, funeratus- | |
| que est sollemni principum pompa et in numerum deorum | |
| relatus; quem honorem a Nerone destitutum abolitum- | |
| que recepit mox per Vespasianum. praesagia mortis | 46.1.1 |
| eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae, quam | |
| cometen uocant, tactumque de caelo monumentum | |
| Drusi patris, et quod eodem anno ex omnium magi- | |
| stratuum genere plerique mortem obierant. sed nec | 5 |
| ipse ignorasse aut dissimulasse ultima uitae suae tem- | |
| pora uidetur, aliquot quidem argumentis. nam et cum | |
| consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit | |
| designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, mul- | |
| tum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque | 10 |
| aetatem suppliciter patribus commendauit, et in ultima | |
| cognitione pro tribunali accessisse ad finem morta- | |
| litatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel | |
| atque iterum pronuntiauit. |