| Nero natus est Anti post VIIII. mensem quam | Nero.6.1.1 |
| Tiberius excessit, XVIII. Kal. Ian. tantum quod exo- | |
| riente sole, paene ut radiis prius quam terra continge- | |
| retur. de genitura eius statim multa et formidulosa | |
| multis coiectantibus praesagio fuit etiam Domiti[i] | 5 |
| patris uox, inter gratulationes amicorum negantis | |
| quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et | |
| malo publico nasci potuisse. eiusdem futurae in- | 2.1 |
| felicitatis signum euidens die lustrico extitit; nam | |
| C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen | |
| daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox | |
| principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque | 5 |
| ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod | |
| tum Claudius inter ludibria aulae erat. | |
| Trimulus patrem amisit; cuius ex parte tertia heres, | 3.1 |
| ne hanc quidem integram cepit correptis per coheredem | |
| Gaium uniuersis bonis. et subinde matre etiam relegata | |
| paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus | |
| est sub duobus paedagogis saltatore atque tonsore. | 5 |
| uerum Claudio imperium adepto non solum paternas | |
| opes reciperauit, sed et Crispi Passieni uitrici sui here- | |
| ditate ditatus est. gratia quidem et potentia reuoca- | 4.1 |
| tae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret | |
| in uulgus missos a Messalina uxore Claudi[i], qui eum | |
| meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent. | |
| additum fabulae †ad eosdem dracone e puluino se pro- | 5 |
| ferente conterritos refugisse. quae fabula exorta est | |
| deprensis in lecto eius circum ceruicalia serpentis | |
| exuuiis; quas tamen aureae armillae ex uoluntate matris | |
| inclusas dextro brachio gestauit aliquamdiu ac taedio | |
| tandem maternae memoriae abiecit rursusque extremis | 10 |
| suis rebus frustra requisiit. |