| Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus | Nero.7.1.1 |
| ludis Troiam constantissime fauorabiliterque lusit. un- | |
| decimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeo- | |
| que Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus. | |
| ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per quietem | 5 |
| C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit | |
| prodita immanitate naturae quibus primum potuit ex- | |
| perimentis. namque Britannicum fratrem, quod se post | |
| adoptionem A<h>enobarbum ex consuetudine salutasset, | |
| ut subditiuum apud patrem arguere conatus est. ami- | 10 |
| tam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit | |
| gratificans matri, a qua rea premebatur. | |
| Deductus in forum tiro populo congiarium, militi | 2.1 |
| donatiuum proposuit indictaque decursione praetorianis | |
| scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu | |
| egit. apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, | |
| pro Rhodis atque Iliensibus Graece uerba fecit. auspi- | 5 |
| catus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Lati- | |
| narum, celeberrimis patronis non tralaticias, ut assolet, | |
| et breuis, sed maximas plurimasque postulationes cer- | |
| tatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio | |
| esset. nec multo post duxit uxorem Octauiam edidit- | 10 |
| que pro Claudi salute circenses et uenationem. | |
| Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam | 8.1.1 |
| factum est, inter horam sextam septimamque processit | |
| ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud | |
| auspicandi tempus accommodatius uideretur; proque | |
| Palati gradibus imperator consalutatus lectica in castra | 5 |
| et inde raptim appellatis militibus in curiam delatus | |
| est discessitque iam uesperi, ex immensis, quibus cumu- | |
| labatur, honoribus tantum patris patriae nomine recu- | |
| sato propter aetatem. |