| Spectaculorum plurima et uaria genera edidit: iuue- | Nero.11.1.1 |
| nales, circenses, scaenicos ludos, gladiatorium munus. | |
| iuuenalibus senes quoque consulares anusque matronas | |
| recepit ad lusum. circensibus loca equiti secreta a | |
| ceteris tribuit commisitque etiam camelorum quadrigas. | 5 |
| ludis, quos pro aeternitate imperii susceptos appellari | 2.1 |
| 'maximos' uoluit, ex utroque ordine et sexu plerique | |
| ludicras partes sustinuerunt; notissimus eques R. ele- | |
| phanto supersidens per catadromum decucurrit; in- | |
| ducta Afrani togata, quae Incendium <in>scribitur, | 5 |
| concessumque ut scaenici ardentis domus supellectilem | |
| diriperent ac sibi haberent; sparsa et populo missilia | |
| omnium rerum per omnes dies: singula cotidie milia | |
| auium cuiusque generis, multiplex penus, tesserae fru- | |
| mentariae, uestis, aurum, argentum, gemmae, margari- | 10 |
| tae, tabulae pictae, mancipia, iumenta atque etiam | |
| mansuetae ferae, nouissime naues, insulae, agri. hos | 12.1.1 |
| ludos spectauit e proscaeni fastigio. munere, quod in | |
| amphitheatro ligneo regione Martii campi intra anni | |
| spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum | |
| quidem. exhibuit autem ad ferrum etiam quadringen- | 5 |
| tos senatores sescentosque equites Romanos et quosdam | |
| fortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordi- | |
| nibus confectores quoque ferarum et uaria harenae | |
| ministeria. exhibuit et naumachiam marina aqua in- | |
| nantibus beluis; item pyrrichas quasdam e numero | 10 |
| epheborum, quibus post editam operam diplomata | |
| ciuitatis Romanae singulis optulit. inter pyrricharum | 2.1 |
| argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro | |
| abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt; Icarus | |
| primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsum- | |
| que cruore respersit. nam perraro praesidere, ceterum | 5 |
| accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio | |
| adaperto spectare consueuerat. |