| Instituit et quinquennale certamen primus omnium | Nero.12.3.1 |
| Romae more Graeco triplex, musicum gymnicum eque- | |
| stre, quod appellauit Neronia; dedicatisque thermis | |
| atque gymnasio senatui quoque et equiti oleum prae- | |
| buit. magistros toto certamini praeposuit consulares | 5 |
| sorte, sede praetorum. deinde in orchestram senatum- | |
| que descendit et orationis quidem carminisque Latini | |
| coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, | |
| ipsorum consensu concessam sibi recepit, citharae | |
| autem a iudicibus ad se delatam adorauit ferrique ad | 10 |
| Augusti statuam iussit. gymnico, quod in Saeptis | 4.1 |
| edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam | |
| posuit conditamque in auream pyxidem et pretiosissi- | |
| mis margaritis adornatam Capitolio consecrauit. ad | |
| athletarum spectaculum inuitauit et uirgines Vestales, | 5 |
| quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare | |
| conceditur. | |
| Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiri- | 13.1.1 |
| datis in urbem introitum ret<t>ulerim. quem Armeniae | |
| regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum desti- | |
| nato per edictum die ostensurus populo propter nubi- | |
| lum distulisset, produxit quo oportunissime potuit, | 5 |
| dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli | |
| residens apud rostra triumphantis habitu inter signa | |
| militaria atque uexilla. et primo per deuexum pulpi- | 2.1 |
| tum subeuntem admisit ad genua adleuatumque dextra | |
| exosculatus est, dein precanti tiara[m] deducta[m] | |
| diadema inposuit, uerba supplicis interpretata praetorio | |
| uiro multitudini pronuntiante; perductum inde in thea- | 5 |
| trum ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro | |
| conlocauit. ob quae imperator consalutatus, laurea in | |
| Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam | |
| nullo residuo bello. |