| Consulatus quattuor gessit: primum bimenstrem, | Nero.14.1.1 |
| secundum et nouissimum semenstres, tertium quadri- | |
| menstrem; medios duos continuauit, reliquos inter | |
| annua spatia uariauit. in iuris dictione postulatoribus | 15.1.1 |
| nisi sequenti die ac per libellos non temere respondit. | |
| cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis acti- | |
| onibus omissis singillatim quaeque per uices ageret. | |
| quotiens autem ad consultandum secederet, neque in | 5 |
| commune quicquam neque propalam deliberabat, sed | |
| et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus ac se- | |
| creto legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluri- | |
| bus idem uideretur pronuntiabat. | |
| In curiam libertinorum filios diu non admisit; ad- | 2.1 |
| missis a prioribus principibus honores denegauit. can- | |
| didatos, qui supra numerum essent, in solacium dila- | |
| tionis ac morae legionibus praeposuit. consulatum in | |
| senos plerumque menses dedit. defunctoque circa | 5 |
| Kal. Ian. altero e consulibus neminem substituit im- | |
| probans exemplum uetus Canini Rebili uno die con- | |
| sulis. triumphalia ornamenta etiam quaestoriae digni- | |
| tatis et nonnullis ex equestri ordine tribuit nec utique | |
| de causa militari. de quibusdam rebus orationes ad | 10 |
| senatum missas praeterito quaestoris officio per con- | |
| sulem plerumque recitabat. formam aedificiorum urbis | 16.1.1 |
| nouam excogitauit et ut ante insulas ac domos por- | |
| ticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur; | |
| easque sumptu suo extruxit. destinarat etiam Ostia | |
| tenus moenia promouere atque inde fossa mare ueteri | 5 |
| urbi inducere. |