| Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non | Nero.19.3.1 |
| mediocri laude digna in unum contuli, ut secernerem | |
| a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam. | |
| Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus | 20.1.1 |
| et musica, statim ut imperium adeptus est, Terpnum | |
| citharoedum uigentem tunc praeter alios arcessiit die- | |
| busque continuis post cenam canenti in multam noctem | |
| assidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit | 5 |
| neque eorum quicquam omittere, quae generis eius | |
| artifices uel conseruandae uocis causa uel augendae | |
| factitarent; sed et plumbeam chartam supinus pectore | |
| sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere | |
| pomis cibisque officientibus; donec blandiente profectu, | 10 |
| quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in scaenam | |
| concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium | |
| iactans occultae musicae nullum esse respec- | |
| tum. et prodit Neapoli primum ac ne concusso qui- | 2.1 |
| dem repente motu terrae theatro ante cantare destitit, | |
| quam incohatum absolueret nomon. ibidem saepius et | |
| per complures cantauit dies; sumpto etiam ad reficien- | |
| dam uocem breui tempore, impatiens secreti a balineis | 5 |
| in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente | |
| populo epulatus, si paulum subbibisset, aliquid se | |
| sufferi tinniturum Graeco sermone promisit. captus | 3.1 |
| autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de | |
| nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexan- | |
| dria euocauit. neque eo segnius adulescentulos eque- | |
| stris ordinis et quinque amplius milia e plebe ro- | 5 |
| bustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in | |
| factiones plausuum genera condiscerent—bombos | |
| et imbrices et testas uocabant—operamque nauarent | |
| cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellen- | |
| tissimo cultu, pu[e]ris ac sine anulo laeuis, quorum duces | 10 |
| quadringena milia sestertia merebant. |