| Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Nero- | Nero.21.1.1 |
| neum agona ante praestitutam diem reuocauit flagitanti- | |
| busque cunctis caelestem uocem respondit quidem in | |
| hortis se copiam uolentibus facturum, sed adiu- | |
| uante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc | 5 |
| excubabat, repraesentaturum se pollicitus est libens; | |
| ac sine mora nomen suum in albo profitentium citha- | |
| roedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum | |
| ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti | |
| praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum | 10 |
| iuxtaque amicorum intimi. utque constitit, peracto | 2.1 |
| principio, Niobam se cantaturum per Cluuium Ru- | |
| fum consularem pronuntiauit et in horam fere deci- | |
| mam perseuerauit coronamque eam et reliquam certa- | |
| minis partem in annum sequentem distulit, ut saepius | 5 |
| canendi occasio esset. quod cum tardum uideretur, | |
| non cessauit identidem se publicare. dubitauit etiam | |
| an priuatis spectaculis operam inter scaenicos daret | |
| quodam praetorum sestertium decies offerente. tragoe- | 3.1 |
| dias quoque cantauit personatus heroum deorumque, | |
| item heroidum ac dearum, personis effectis ad simili- | |
| tudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret. | |
| inter cetera cantauit Canac[h]en parturientem, Oresten | 5 |
| matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insa- | |
| num. in qua fabula fama est tirunculum militem posi- | |
| tum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri | |
| catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse | |
| ferendae opis gratia. | 10 |
| Equorum studio uel praecipue ab ineunte aetate | 22.1.1 |
| flagrauit plurimusque illi sermo, quanquam uetaretur, | |
| de circensibus erat; et quondam tractum prasini agi- | |
| tatorem inter condiscipulos querens, obiurgante paeda- | |
| gogo, de Hectore se loqui ementitus est. sed cum | 5 |
| inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco | |
| luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu | |
| commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini | |
| dubium esset eo die utique affuturum. neque dissimu- | 2.1 |
| labat uelle se palmarum numerum ampliari; quare | |
| spectaculum multiplicatis missibus in serum protrahe- | |
| batur, ne dominis quidem iam factionum dignantibus | |
| nisi ad totius diei cursum greges ducere. mox et ipse | 5 |
| aurigare atque etiam spectari saepius uoluit positoque | |
| in hortis inter seruitia et sordidam plebem rudimento | |
| uniuersorum se oculis in circo maximo praebuit, ali- | |
| quo liberto mittente mappam unde magistratus solent. | |
| nec contentus harum artium experimenta Romae de- | 3.1 |
| disse, Achaiam, ut diximus, petit hinc maxime | |
| motus. instituerant ciuitates, apud quas musici agones | |
| edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum | |
| mittere. eas adeo grate recipiebat, ut legatos, qui per- | 5 |
| tulissent, non modo primos admitteret, sed etiam fa- | |
| miliaribus epulis interponeret. a quibusdam ex his | |
| rogatus ut cantaret super cenam, exceptusque effusius, | |
| solos scire audire Graecos solosque se et studiis | |
| suis dignos ait. nec profectione dilata, ut primum | 10 |
| Cassiopen traiecit, statim ad aram Iouis Cassii cantare | |
| auspicatus certamina deinceps obiit omnia. nam et | 23.1.1 |
| quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum | |
| annum, quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae | |
| quoque praeter consuetudinem musicum agona com- | |
| misit. ac ne quid circa haec occupatum auocaret deti- | 5 |
| neretue, cum praesentia eius urbicas res egere a liberto | |
| Helio admoneretur, rescripsit his uerbis: 'quamuis | |
| nunc tuum consilium sit et uotum celeriter | |
| reuerti me, tamen suadere et optare potius | |
| debes, ut Nerone dignus reuertar.' | 10 |