| Cantante eo ne necessaria quidem causa excedere | Nero.23.2.1 |
| theatro licitum est. itaque et enixae quaedam in | |
| spectaculis dicuntur et multi taedio audiendi laudan- | |
| dique clausis oppidorum portis aut furtim desiluisse | |
| de muro aut morte simulata funere elati. quam autem | 5 |
| trepide anxieque certauerit, quanta aduersariorum aemu- | |
| latione, quo metu iudicum, uix credi potest. aduer- | |
| sarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, | |
| captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu | |
| maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, con- | 10 |
| rumpere etiam solebat. iudices autem prius quam in- | 3.1 |
| ciperet reuerentissime adloquebatur, omnia se fa- | |
| cienda fecisse, sed euentum in manu esse For- | |
| tunae; illos ut sapientis et doctos uiros fortuita | |
| debere excludere; atque, ut auderet hortantibus, | 5 |
| aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine solli- | |
| citudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro | |
| tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens | |
| in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam | 24.1.1 |
| excreare ausus sudorem quoque frontis brachio deter- | |
| geret; atque etiam in tragico quodam actu, cum elap- | |
| sum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens | |
| ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter | 5 |
| confirmatus est quam adiurante hypocrita non animad- | |
| uersum id inter exultationes succlamationesque populi. | |
| uictorem autem se ipse pronuntiabat; qua de causa et | |
| praeconio ubique contendit. ac ne cuius alterius hieroni- | |
| carum memoria aut uestigium extaret usquam, sub- | 10 |
| uerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas | |
| et imagines imperauit. aurigauit quoque plurifariam, | 2.1 |
| Olympiis uero etiam decemiugem, quamuis id ipsum | |
| in rege Mithradate carmine quodam suo reprehendisset; | |
| sed excussus curru ac rursus repositus, cum perdurare | |
| non posset, destitit ante decursum; neque eo setius | 5 |
| coronatus est. decedens deinde prouinciam uniuersam | |
| libertate donauit simulque iudices ciuitate Romana et | |
| pecunia grandi. quae beneficia e medio stadio Isthmio- | |
| rum die sua ipse uoce pronuntiauit. |