| Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut | Nero.29.1.1 |
| contaminatis paene omnibus membris nouissime quasi | |
| genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitte- | |
| retur e cauea uirorumque ac feminarum ad stipitem | |
| deligatorum inguina inuaderet et, cum affatim desae- | 5 |
| uisset, conficeretur a Doryphoro liberto; cui etiam, | |
| sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, uoces quoque et | |
| heiulatus uim patientium uirginum imitatus. ex non- | |
| nullis comperi persuasissimum habuisse eum neminem | |
| hominem pudicum aut ulla corporis parte purum | 10 |
| esse, uerum plerosque dissimulare uitium et | |
| callide optegere; ideoque professis apud se obscae- | |
| nitatem cetera quoque concessisse delicta. | |
| Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat | 30.1.1 |
| quam profusionem, sordidos ac deparcos esse qui- | |
| bus impensarum ratio constaret, praelautos | |
| uereque magnificos qui abuterentur ac perde- | |
| rent. laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo | 5 |
| magis nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas | |
| opes in breui spatio prodegisset. quare nec largiendi | 2.1 |
| nec absumendi modum tenuit. in Tiridatem, quod uix | |
| credibile uideatur, octingena nummum milia diurna | |
| erogauit abeuntique super sestertium milies contulit. | |
| Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem tri- | 5 |
| umphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit. | |
| cercopithecum Panerotem faeneratorem et urbanis rusti- | |
| cisque praediis locupletatum prope regio extulit funere. | |
| nullam uestem bis induit. quadringenis in punctum | 3.1 |
| sestertiis aleam lusit. piscatus est rete aurato et pur- | |
| pura coccoque funibus nexis. numquam minus mille | |
| carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, | |
| canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Maza- | 5 |
| cum turba atque cursorum. |