| Non in alia re tamen damnosior quam in aedifi- | Nero.31.1.1 |
| cando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam | |
| primo transitoriam, mox incendio absumptam restitu- | |
| tamque auream nominauit. de cuius spatio atque cultu | |
| suffecerit haec ret<t>ulisse. uestibulum eius fuit, in | 5 |
| quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta | |
| laxitas, ut porticus triplices miliarias haberet; item | |
| stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad ur- | |
| bium speciem; rura insuper aruis atque uinetis et | |
| pascuis siluisque uaria, cum multitudine omnis generis | 10 |
| pecudum ac ferarum. in ceteris partibus cuncta auro | 2.1 |
| lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cena- | |
| tiones laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, | |
| fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua | |
| cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus | 5 |
| uice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis | |
| fluentes aquis. eius modi domum cum absolutam dedi- | |
| caret, hactenus comprobauit, ut se diceret quasi ho- | |
| minem tandem habitare coepisse. | |
| Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Auernum | 3.1 |
| lacum contectam porticibusque conclusam, quo quid- | |
| quid totis Bais calidarum aquarum esset conuerteretur; | |
| fossam ab Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen | |
| mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, | 5 |
| latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. | |
| quorum operum perficiendorum gratia quod ubique | |
| esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere con- | |
| uictos non nisi ad opus damnari praeceperat. | |
| Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam im- | 4.1 |
| perii, etiam spe quadam repentina immensarum et | |
| reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. | |
| pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, | |
| quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse | 5 |
| in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui | |
| paruula molientium opera. uerum ut spes fefellit, desti- | 32.1.1 |
| tutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia | |
| quoque militum et commoda ueteranorum protrahi ac | |
| differri necesse esset, calumniis rapinisque intendit | |
| animum. | 5 |