| Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum | Nero.32.2.1 |
| bonis pro semisse dextans ei cogeretur, qui sine pro- | |
| babili causa eo nomine essent, quo fuissent ullae fa- | |
| miliae quas ipse contingeret; deinde, ut ingratorum in | |
| principem testamenta ad fiscum pertinerent, ac ne | 5 |
| impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dic- | |
| tassent ea; tunc ut lege maiestatis facta dictaque | |
| omnia, quibus modo delator non deesset, tenerentur. | |
| reuocauit et praemia coronarum, quae umquam sibi | 3.1 |
| ciuitates in certaminibus detulissent. et cum inter- | |
| dixisset usum amethystini ac Tyrii coloris summisisset- | |
| que qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, prae- | |
| clusit cunctos negotiatores. quin etiam inter canendum | 5 |
| animaduersam matronam in spectaculis uetita purpura | |
| cultam demonstrasse procuratoribus suis dicitur de- | |
| tractamque ilico non ueste modo sed et bonis exuit. | |
| nulli delegauit officium ut non adiceret: 'scis quid | 4.1 |
| mihi opus sit,' et: 'hoc agamus, ne quis quic- | |
| quam habeat.' ultimo templis compluribus dona de- | |
| traxit simulacraque ex auro uel argento fabricata con- | |
| flauit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit. | 5 |
| Parricidia et caedes a Claudio exorsus est; cuius | 33.1.1 |
| necis etsi non auctor, at conscius fuit, neque dissimu- | |
| lanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is | |
| acceperat, quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco | |
| conlaudare sit solitus. certe omnibus rerum uerborum- | 5 |
| que contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae | |
| modo saeuitiae arguens; nam et morari eum desisse | |
| inter homines producta prima syllaba iocabatur multa- | |
| que decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, | |
| pro irritis habuit; denique bustum eius consaepiri nisi | 10 |
| humili leuique maceria neglexit. |