| Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi | Nero.33.2.1 |
| iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud | |
| hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno | |
| adgressus est. quod acceptum a quadam Lucusta, | |
| uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet | 5 |
| uentre modo Britannici moto, accersitam mulierem sua | |
| manu uerberauit arguens pro ueneno remedium de- | |
| disse; excusantique minus datum ad occultandam faci- | |
| noris inuidiam: 'sane,' inquit, 'legem Iuliam timeo,' | |
| coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissi- | 10 |
| mum ac praesentaneum coquere. deinde in haedo ex- | 3.1 |
| pertus, postquam is quinque horas protraxit, iterum | |
| ac saepius recoctum porcello obiecit; quo statim exa- | |
| nimato inferri in triclinium darique cenanti secum Bri- | |
| tannico imperauit. et cum ille ad primum gustum con- | 5 |
| cidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum | |
| apud conuiuas ementitus postero die raptim inter maxi- | |
| mos imbres tralaticio extulit funere. Lucustae pro na- | |
| uata opera impunitatem praediaque ampla, sed et disci- | |
| pulos dedit. | 10 |
| Matrem facta dictaque sua exquirentem acerbius et | 34.1.1 |
| corrigentem hactenus primo grauabatur, ut inuidia | |
| identidem oneraret quasi cessurus imperio Rhodumque | |
| abiturus, mox et honore omni et potestate priuauit | |
| abductaque militum et Germanorum statione contu- | 5 |
| bernio quoque ac Palatio expulit; neque in diuexanda | |
| quicquam pensi habuit, summissis qui et Romae mo- | |
| rantem litibus et in secessu quiescentem per conuicia | |
| et iocos terra marique praeteruehentes inquietarent. | |
| uerum minis eius ac uiolentia territus perdere statuit; | 2.1 |
| et cum ter ueneno temptasset sentiretque antidotis prae- | |
| munitam, lacunaria, quae noctu super dormientem | |
| laxata machina deciderent, parauit. hoc consilio per | |
| conscios parum celato solutilem nauem, cuius uel | 5 |
| naufragio uel camarae ruina periret, commentus est | |
| atque ita reconciliatione simulata iucundissimis litteris | |
| Baias euocauit ad sollemnia Quinquatruum simul cele- | |
| branda; datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua | |
| aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, pro- | 10 |
| traxit conuiuium repetentique Baulos in locum cor- | |
| rupti nauigii machinosum illud optulit, hilare prose- | |
| cutus atque in digressu papillas quoque exosculatus. | |
| reliquum temporis cum magna trepidatione uigilauit | 3.1 |
| opperiens coeptorum exitum. sed ut diuersa omnia | |
| nandoque euasisse eam comperit, inops consilii L. Ager- | |
| mum libertum eius saluam et incolumem cum gaudio | |
| nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem | 5 |
| sibi subornatum arripi constringique iussit, matrem | |
| occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte | |
| uitasset. adduntur his atrociora nec incertis auctoribus: | 4.1 |
| ad uisendum interfectae cadauer accurrisse, contrectasse | |
| membra, alia uituperasse, alia laudasse, sitique interim | |
| oborta bibisse. neque tamen conscientiam sceleris, | |
| quanquam et militum et senatus populique gratulationi- | 5 |
| bus confirmaretur, aut statim aut umquam postea ferre | |
| potuit, saepe confessus exagitari se materna specie | |
| uerberibusque Furiarum ac taedis ardentibus. quin et | |
| facto per Magos sacro euocare Manes et exorare temp- | |
| tauit. peregrinatione quidem Graeciae et Eleusinis sa- | 10 |
| cris, quorum initiatione impii et scelerati uoce prae- | |
| conis summouentur, interesse non ausus est. |