| Talem principem paulo minus quattuordecim annos | Nero.40.1.1 |
| perpessus terrarum orbis tandem destituit, initium fa- | |
| cientibus Gallis duce Iulio Vindice, qui tum eam pro- | |
| uinciam pro praetore optinebat. | |
| Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore | 2.1 |
| ut quandoque destitueretur; unde illa uox eius cele- | |
| berrima: τὸ τέχνιον ἡμᾶς διατρέφει, quo maiore scilicet | |
| uenia meditaretur citharoedicam artem, principi sibi | |
| gratam, priuato necessariam. spoponderant tamen qui- | 5 |
| dam destituto Orientis dominationem, nonnulli nomi- | |
| natim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae | |
| fortunae restitutionem. cui spei pronior, Britannia | |
| Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunc- | |
| tum se fatalibus malis existimabat. ut uero consulto | 3.1 |
| Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum | |
| cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac | |
| nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non | |
| modo senectam sed etiam perpetuam singularemque | 5 |
| concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis | |
| rebus non dubitauerit inter suos dicere pisces eas | |
| sibi relaturos. | |
| Neapoli de motu Galliarum cognouit die ipso quo | 4.1 |
| matrem occiderat, adeoque lente ac secure tulit ut | |
| gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occa- | |
| sione nata spoliandarum iure belli opulentissimarum | |
| prouinciarum; statimque in gymnasium progressus cer- | 5 |
| tantis athletas effusissimo studio spectauit. cenae quo- | |
| que tempore interpellatus tumultuosioribus litteris | |
| hactenus excanduit, ut malum iis qui descissent mina- | |
| retur. denique per octo continuos dies non rescribere | |
| cuiquam, non mandare quid aut praecipere conatus | 10 |
| rem silentio oblit[t]erauit. edictis tandem Vindicis con- | 41.1.1 |
| tumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula | |
| in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato | |
| languore faucium, propter quem non adesset. nihil | |
| autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum | 5 |
| increpitum ac pro Nerone Ahenobarbum appellatum; | |
| et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam | |
| exprobraretur, resumpturum se professus est deposito | |
| adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento | |
| refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere | 10 |
| <e>laboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos | |
| subinde rogitans, nossentne quemquam praestan- | |
| tiorem. sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam | 2.1 |
| praetrepidus rediit; leuiterque modo in itinere friuolo | |
| auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum | |
| monumento militem Gallum ab equite R. oppressum | |
| trahi crinibus, ad eam speciem exiluit gaudio caelum- | 5 |
| que adorauit. ac ne tunc quidem aut senatu aut populo | |
| coram appellato quosdam e primoribus uiris domum | |
| euocauit transactaque raptim consultatione reliquam | |
| diei partem per organa <h>ydraulica noui et ignoti | |
| generis circumduxit, ostendensque singula, de ratione | 10 |
| ac difficultate cuiusque disserens, iam se etiam pro- | |
| laturum omnia in theatrum affirmauit, si per | |
| Vindicem liceat. |