| Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desci- | Nero.42.1.1 |
| uisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu | |
| sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, | |
| ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pro- | |
| nuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam | 5 |
| principibus similia accidisse memoranti, se uero prae- | |
| ter ceteros inaudita et incognita pati respondit, | |
| qui summum imperium uiuus amitteret. nec eo | 2.1 |
| setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae | |
| omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam | |
| ex prouinciis nuntiatum esset, super abundantissimam | |
| cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque | 5 |
| modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; | |
| ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico | |
| placenti nuntium misit abuti eum occupationibus | |
| suis. | |
| Initio statim tumultus multa et inmania, uerum | 43.1.1 |
| non abhorrentia a natura sua creditur destinasse: suc- | |
| cessores percussoresque summittere exercitus et pro- | |
| uincias regentibus, quasi conspiratis idemque et unum | |
| sentientibus; quidquid ubique exulum, quidquid in urbe | 5 |
| hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne de- | |
| sciscentibus adgregarentur, hos ut conscios popularium | |
| suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas | |
| permittere; senatum uniuersum ueneno per conuiuia | |
| necare; urbem incendere feris in populum immissis, | 10 |
| quo difficilius defenderentur. sed absterritus non tam | 2.1 |
| paenitentia quam perficiendi desperatione credensque | |
| expeditionem necessariam, consules ante tempus priuauit | |
| honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, | |
| quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a con- | 5 |
| sule. ac susceptis fascibus cum post epulas triclinio | |
| digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit, | |
| simul ac primum prouinciam attigisset, iner- | |
| mem se in conspectum exercituum proditurum | |
| nec quicquam aliud quam fleturum, reuocatis- | 10 |
| que ad paenitentiam defectoribus insequenti | |
| die laetum inter laetos cantaturum epinicia, | |
| quae iam nunc sibi componi oporteret. |