| In praeparanda expeditione primam curam habuit | Nero.44.1.1 |
| deligendi uehicula portandis scaenicis organis concubi- | |
| nasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem mo- | |
| dum et securibus peltisque Amazonicis instruendi. mox | |
| tribus urbanas ad sacramentum citauit ac nullo idoneo | 5 |
| respondente certum dominis seruorum numerum indi- | |
| xit; nec nisi ex tota cuiusque familia probatissimos, ne | |
| dispensatoribus quidem aut amanuensibus exceptis, re- | |
| cepit. partem etiam census omnes ordines conferre | 2.1 |
| iussit et insuper inquilinos priuatarum aedium atque | |
| insularum pensionem annuam repraesentare fisco; exe- | |
| gitque ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum, | |
| argentum pustulatum, aurum ad obrussam, ut plerique | 5 |
| omnem collationem palam recusarent, consensu flagi- | |
| tantes a delatoribus potius reuocanda praemia quae- | |
| cumque cepissent. ex annonae quoque caritate lucran- | 45.1.1 |
| ti[a] adcreuit inuidia; nam et forte accidit, ut in pu- | |
| blica fame Alexandrina nauis nuntiaretur puluerem | |
| luctatoribus aulicis aduexisse. | |
| Quare omnium in se odio incitato nihil contume- | 2.1 |
| liarum defuit quin subiret. statuae eius a uertice cirrus | |
| appositus est cum inscriptione Graeca: nunc demum | |
| agona esse, et traderet tandem. alterius collo | |
| ascopa deligata simulque titulus: 'ego quid potui? | 5 |
| sed tu culleum meruisti.' ascriptum et columnis, | |
| etiam Gallos eum cantando excitasse. iam nocti- | |
| bus iurgia cum seruis plerique simulantes crebro Vin- | |
| dicem poscebant. |