| Sic cogitatione in posterum diem dilata ad mediam | Nero.47.3.1 |
| fere noctem excitatus, ut comperit stationem militum | |
| recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et | |
| quia nihil a quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis | |
| hospitia singulorum adiit. uerum clausis omnium fori- | 5 |
| bus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam | |
| et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota | |
| et pyxide ueneni; ac statim Spiculum murmillonem uel | |
| quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, re- | |
| quisiit et nemine reperto: 'ergo ego,' inquit, 'nec ami- | 10 |
| cum habeo nec inimicum?' procurritque, quasi prae- | |
| cipitaturus se in Tiberim. sed reuocato rursus impetu | 48.1.1 |
| aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum de- | |
| siderauit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum | |
| inter Salariam et Nomentanam uiam circa quartum | |
| miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenu- | 5 |
| lam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et | |
| ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor | |
| solis comitantibus, inter quos et Sporus erat. statim- | 2.1 |
| que tremore terrae et fulgure aduerso pauefactus audiit | |
| e proximis castris clamorem militum et sibi aduersa | |
| et Galbae prospera ominantium, etiam ex obuiis uiato- | |
| ribus quendam dicentem: 'hi Neronem persequun- | 5 |
| tur,' alium sciscitantem: 'ecquid in urbe noui de | |
| Nerone?' equo autem ex odore abiecti in uia cada- | |
| ueris consternato, detecta facie agnitus est a quodam | |
| missicio praetoriano et salutatus. ut ad deuerticulum | 3.1 |
| uentum est, dimissis equis inter fruticeta ac uepres | |
| per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pe- | |
| dibus ueste ad <a>uersum uillae parietem euasit. ibi | |
| hortante eodem Phaonte, ut interim in specum egestae | 5 |
| harenae concederet, negauit se uiuum sub terram itu- | |
| rum, ac parumper commoratus, dum clandestinus ad | |
| uillam introitus pararetur, aquam ex subiecta lacuna | |
| poturus manu hausit et: 'haec est,' inquit, 'Neronis | |
| decocta.' dein diuolsa sentibus paenula traiectos sur- | 4.1 |
| culos rasit, atque ita quadripes per angustias effossae | |
| cauernae receptus in proximam cellam decubuit super | |
| lectum modica culcita, uetere pallio strato, instructum; | |
| fameque et iterum siti interpellante panem quidem | 5 |
| sordidum oblatum aspernatus est, aquae autem tepidae | |
| aliquantum bibit. tunc uno quoque hinc inde instante | 49.1.1 |
| ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet, | |
| scrobem coram fieri imperauit dimensus ad corporis | |
| sui modulum, componique simul, si qua inuenirentur, | |
| frusta marmoris et aquam simul ac ligna conferri cu- | 5 |
| rando mox cadaueri, flens ad singula atque identidem | |
| dictitans: 'qualis artifex pereo!' |