Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos
|
Nero.49.2.1
|
praeripuit legitque se hostem a senatu iudicatum et
|
|
quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogauitque
|
|
quale id genus esset poenae; et cum comperisset nudi
|
|
hominis ceruicem inseri furcae, corpus uirgis ad necem
|
5
|
caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat,
|
|
arripuit temptataque utriusque acie rursus condidit,
|
|
causatus nondum adesse fatalem horam. ac modo
|
3.1
|
Sporum hortabatur ut lamentari ac plangere inciperet,
|
|
modo orabat ut se aliquis ad mortem capessendam
|
|
exemplo iuuaret; interdum segnitiem suam his uerbis
|
|
increpabat: 'uiuo deformiter, turpiter—οὐ πρέπει
|
5
|
Νέρωνι, οὐ πρέπει—νήφειν δεῖ ἐν τοῖς τοιούτοις—
|
|
ἄγε ἔγειρε σεαυτόν.' iamque equites appropinquabant,
|
|
quibus praeceptum erat ut uiuum eum adtraherent.
|
|
quod ut sensit, trepidanter effatus:
|
|
ἵππων μ’[ε] ὠκυπόδων ἀμφὶ κτύπος οὔατα βάλλει
|
10
|
ferrum iugulo adegit iuuante Epaphrodito a libellis.
|
|
semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula
|
4.1
|
ad uulnus adposita in auxilium se uenisse simulanti
|
|
non aliud respondit quam: 'sero' et: 'haec est fides.'
|
|
atque in ea uoce defecit, extantibus rigentibusque oculis
|
|
usque ad horrorem formidinemque uisentium. nihil prius
|
5
|
aut magis a comitibus exegerat quam ne potestas cui-
|
|
quam capitis sui fieret, sed ut quoquo modo totus crema-
|
|
retur. permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante
|
|
uinculis exolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.
|
|
Funeratus est impensa ducentorum milium, stragulis
|
50.1.1
|
albis auro intextis, quibus usus Kal. Ian. fuerat. reli-
|
|
quias Egloge et Alexandria nutrices cum Acte con-
|
|
cubina gentili Domitiorum monimento condiderunt, quod
|
|
prospicitur e campo Martio impositum colli Hortulorum.
|
5
|
in eo monimento solium porphyretici marmoris, super-
|
|
stante Lunensi ara, circumsaeptum est lapide Thasio.
|
|