| Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, | Nero.51.1.1 |
| subflauo capillo, uultu pulchro magis quam uenusto, | |
| oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre pro- | |
| iecto, gracillimis cruribus, ualitudine prospera: nam | |
| qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per | 5 |
| quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino | |
| neque consuetudine reliqua abstineret; circa cultum | |
| habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus | |
| formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem | |
| summiserit ac plerumque synthesinam indutus ligato | 10 |
| circum collum sudario prodierit in publicum sine | |
| cinctu et discalciatus. | |
| Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit. sed a | 52.1.1 |
| philosophia eum mater auertit monens imperaturo con- | |
| trariam esse; a cognitione ueterum oratorum Seneca | |
| praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. | |
| itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine | 5 |
| labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis | |
| edidit. uenere in manus meas pugillares libellique cum | |
| quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scrip- | |
| tis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo | |
| exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante | 10 |
| exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta | |
| inerant. habuit et pingendi fingendique [maxime] non | |
| mediocre studium. | |
| Maxime autem popularitate efferebatur, omnium | 53.1.1 |
| aemulus, qui quoquo modo animum uulgi mouerent. | |
| exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro de- | |
| scensurum eum ad Olympia[m] inter athletas; nam et | |
| luctabatur assidue nec aliter certamina gymnica tota | 5 |
| Graecia spectauerat quam brabeutarum more in stadie | |
| humi assidens ac, si qua paria longius recessissent, in | |
| medium manibus suis protrahens. destinauerat etiam, | |
| quia Apollinem cantu, Solem aurigando aequiperare | |
| existimaretur, imitari et Herculis facta; praeparatum- | 10 |
| que leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexi- | |
| bus in amphitheatri harena spectante populo nudus | |
| elideret. sub exitu quidem uitae palam uouerat, si sibi | 54.1.1 |
| incolumis status permansisset, proditurum se partae | |
| uictoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utri- | |
| cularium ac nouissimo die histrionem saltaturumque | |
| Vergili Turnum. et sunt qui tradant Paridem histrionem | 5 |
| occisum ab eo quasi grauem aduersarium. erat illi | 55.1.1 |
| aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta. | |
| ideoque multis rebus ac locis uetere appellatione de- | |
| tracta nouam indixit ex suo nomine, mensem quoque | |
| Aprilem Neroneum appellauit; destinauerat et Romam | 5 |
| Neropolim nuncupare. |