Religionum usque quaque contemptor, praeter unius Nero.56.1.1
Deae Syriae, hanc mox ita spreuit ut urina contami-
naret, alia superstitione captus, in qua sola pertina-
cissime haesit, siquidem <im>agunculam puellarem, cum
quasi remedium insidiarum a plebeio quodam et ignoto 5
muneri accepisset, detecta confestim coniuratione pro
summo numine trinisque in die sacrificiis colere per-
seuerauit uolebatque credi monitione eius futura prae-
noscere. ante paucos quam periret menses attendit et
extispicio nec umquam litauit. 10
  Obiit tricensimo et secundo aetatis anno, die quo 57.1.1
quondam Octauiam interemerat, tantumque gaudium
publice praebuit, ut plebs pilleata tota urbe discur-
reret. et tamen non defuerunt qui per longum tempus
uernis aestiuisque floribus tumulum eius ornarent ac 5
modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo
edicta quasi uiuentis et breui magno inimicorum malo
reuersuri. quin etiam Vologaesus Parthorum rex missis 2.1
ad senatum legatis de instauranda societate hoc etiam
magno opere orauit, ut Neronis memoria coleretur.
denique cum post uiginti annos adulescente me exti-
tisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret, 5
tam fauorabile nomen eius apud Parthos fuit, ut uehe-
menter adiutus et uix redditus sit.