Sic cogitatione in posterum diem dilata ad mediam
|
Nero.47.3.1
|
fere noctem excitatus, ut comperit stationem militum
|
|
recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et
|
|
quia nihil a quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis
|
|
hospitia singulorum adiit. uerum clausis omnium fori-
|
5
|
bus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam
|
|
et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota
|
|
et pyxide ueneni; ac statim Spiculum murmillonem uel
|
|
quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, re-
|
|
quisiit et nemine reperto: 'ergo ego,' inquit, 'nec ami-
|
10
|
cum habeo nec inimicum?' procurritque, quasi prae-
|
|
cipitaturus se in Tiberim. sed reuocato rursus impetu
|
48.1.1
|
aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum de-
|
|
siderauit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum
|
|
inter Salariam et Nomentanam uiam circa quartum
|
|
miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenu-
|
5
|
lam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et
|
|
ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor
|
|
solis comitantibus, inter quos et Sporus erat. statim-
|
2.1
|
que tremore terrae et fulgure aduerso pauefactus audiit
|
|
e proximis castris clamorem militum et sibi aduersa
|
|
et Galbae prospera ominantium, etiam ex obuiis uiato-
|
|
ribus quendam dicentem: 'hi Neronem persequun-
|
5
|
tur,' alium sciscitantem: 'ecquid in urbe noui de
|
|
Nerone?' equo autem ex odore abiecti in uia cada-
|
|
ueris consternato, detecta facie agnitus est a quodam
|
|
missicio praetoriano et salutatus. ut ad deuerticulum
|
3.1
|
uentum est, dimissis equis inter fruticeta ac uepres
|
|
per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pe-
|
|
dibus ueste ad <a>uersum uillae parietem euasit. ibi
|
|
hortante eodem Phaonte, ut interim in specum egestae
|
5
|
harenae concederet, negauit se uiuum sub terram itu-
|
|
rum, ac parumper commoratus, dum clandestinus ad
|
|
uillam introitus pararetur, aquam ex subiecta lacuna
|
|
poturus manu hausit et: 'haec est,' inquit, 'Neronis
|
|
decocta.' dein diuolsa sentibus paenula traiectos sur-
|
4.1
|
culos rasit, atque ita quadripes per angustias effossae
|
|
cauernae receptus in proximam cellam decubuit super
|
|
lectum modica culcita, uetere pallio strato, instructum;
|
|
fameque et iterum siti interpellante panem quidem
|
5
|
sordidum oblatum aspernatus est, aquae autem tepidae
|
|
aliquantum bibit. tunc uno quoque hinc inde instante
|
49.1.1
|
ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet,
|
|
scrobem coram fieri imperauit dimensus ad corporis
|
|
sui modulum, componique simul, si qua inuenirentur,
|
|
frusta marmoris et aquam simul ac ligna conferri cu-
|
5
|
rando mox cadaueri, flens ad singula atque identidem
|
|
dictitans: 'qualis artifex pereo!'
|
|