| Iugulatus est ad lacum Curti ac relictus ita uti | Gal.20.2.1 |
| erat, donec gregarius miles a frumentatione rediens | |
| abiecto onere caput ei amputauit; et quoniam capillo | |
| arripere non poterat, in gremium abdidit, mox inserto | |
| per os pollice ad Othonem detulit. ille lixis calonibus- | 5 |
| que donauit, qui hasta suffixum non sine ludibrio | |
| circum castra portarunt adclamantes identidem: 'Galba | |
| Cupido, fruaris aetate tua,' maxime irritati ad talem | |
| iocorum petulantiam, quod ante paucos dies exierat | |
| in uulgus, laudanti cuidam formam suam ut adhuc flori- | 10 |
| dam et uegetam respondisse eum: | |
| ἔτι μοι μένος ἔμπεδόν ἐστιν. | |
| ab is Patrobii Neroniani libertus centum aureis red- | |
| emptum eo loco, ubi iussu Galbae animaduersum in | |
| patronum suum fuerat, abiecit. sero tandem dispen- | 15 |
| sator Argiuus et hoc et ceterum truncum in priuatis | |
| eius hortis Aurelia uia sepulturae dedit. | |
| Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, | 21.1.1 |
| adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo dis- | |
| tortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos | |
| euoluere aut tenere omnino ualeret. excreuerat etiam | |
| in dexteriore latere eius caro praependebatque adeo ut | 5 |
| aegre fascia substringeretur. | |
| Cibi plurimi traditur, quem tempore hiberno etiam | 22.1.1 |
| ante lucem capere consuerat, inter cenam uero usque | |
| eo abundanti<s>, ut congestas super manus reliquias | |
| circumferri iuberet spargique ad pedes stantibus. libi- | |
| dinis in mares pronior et eos non nisi praeduros exo- | 5 |
| letosque; ferebant in Hispania Icelum e ueteribus con- | |
| cubinis de Neronis exitu nuntiantem non modo artissi- | |
| mis osculis palam exceptum ab eo, sed ut sine mora | |
| uelleretur oratum atque seductum. |